Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team
medicus hat geschrieben:Quod ille vir Graecii docuit, Tiberis hodie certe non irascetur.
Diuus Augustus, cui di plura quam ulli praestiterunt, non
desît quietem sibi precari et uacationem a re publica petere;
omnis eius sermo ad hoc semper reuolutus est, ut spera-
ret otium; hoc labores suos, etiam si falso, dulci tamen ob-
lectabat solacio, aliquando se uicturum sibi.
...
Tanta uisa est res otium ut illam, quia usu non
poterat, cogitatione praesumeret. Qui omnia uidebat ex se
uno pendentia, qui hominibus gentibusque fortunam dabat,
illum diem laetissimus cogitabat quo magnitudinem suam
exueret.
Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 6 Gäste