Abhinc ... annos

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: Abhinc CCIV annos

Beitragvon marcus03 » Do 5. Mai 2022, 08:31

Carolus Marx philosophus, oeconomicus,criticus rerum socialium, diurnarius historicusque nascitur Augustae Treverorum. Decessit Id. Mart. anno MDCCCLXXXIII Londini.
Eodem mensis die animam efflavit ac Gaius Iulius Caesar. O qui casus!

Qui mundum doctrina cogitatione sua funditus mutabit, non solum in meliorem quidem,
immo per illam dictaturas pariet crudelissimas et inhumanissimas, ex quibus una ante XXXII annos
collapsa est, quae his diebus bellum gerit mundo omni periculosissum et magna afferens damna
ubique terrarum.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 10218
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc CCIV annos

Beitragvon ille ego qui » Do 5. Mai 2022, 09:16

marcus03 hat geschrieben:Carolus Marx philosophus, oeconomicus,criticus rerum socialium, diurnarius historicusque nascitur Augustae Treverorum. Decessit Id. Mart. anno MDCCCLXXXIII Londini.
Eodem mensis die animam efflavit ac Gaius Iulius Caesar. O qui casus!

Qui mundum doctrina cogitatione sua funditus mutabit, non solum in meliorem quidem,
immo per illam dictaturas pariet crudelissimas et inhumanissimas, ex quibus una ante XXXII annos
collapsa est, quae his diebus bellum gerit mundo omni periculosissum et magna afferens damna
ubique terrarum.


Salve, o Marce vaticine ;-) ,

Suaserim, ut substantivum adhibeas:

http://www.zeno.org/Georges-1913/A/oeco ... =oeconomus

:-)

"in meliorem": saepe etiam "in melius mutare" puto scribi.
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6478
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: Abhinc ... annos

Beitragvon ille ego qui » Do 5. Mai 2022, 09:36

Vellem ceterum scire, veteresne ipsi dicturi fuerint "mundum mutare" an potius "res mutare"! :-D

Welt, I) der Inbegriff aller vorhandenen Dinge: res (die Dinge). – mundus (die Weltordnung u. der Weltkörper).


http://www.zeno.org/Georges-1910/A/Welt?hl=welt

Fortasse rectissime scripsisti, sed nescioquomodo semper in dubitationem incido, quandocumque de "Welt" agitur neque ego in Germanismos quosdam delabi volo. Maxime cum nuper mihi vertendum erat: "in der Welt von Harry Potter" :D
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6478
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: Abhinc ... annos

Beitragvon marcus03 » Do 5. Mai 2022, 10:19

ille ego qui hat geschrieben:"in meliorem": saepe etiam "in melius mutare" puto scribi.


in meliorem (mundum), Ellipse

b) meton., die Welt = die Gesamtheit der Menschen,
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 10218
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc ... annos

Beitragvon ille ego qui » Do 5. Mai 2022, 10:48

Ellipse -> Latine quaeso, mi carissime!

ell ī psis :-)

de ellipsi:
intellexi sane. tamen hac in constructione "non solum in meliorem quidem" haud abs re mihi quidem visum est eam dicendi rationem considerare, quam proposui (cf.: "er veränderte die Welt, freilich nicht nur in eine bessere". timebam, ne id mirum quiddam sonaret - Latine pariter atque Germanice ... -> "nicht nur zum Besseren" :-) )

de mundo:
"mundus vult decipi" ... sane ...
mundus = omnes homines
quod hicine valeat, non equidem sum certissimus. fortasse ... sed libenter rem in medio relinquam :)
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6478
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: Abhinc ... annos

Beitragvon marcus03 » Do 5. Mai 2022, 13:32

ille ego qui hat geschrieben:timebam, ne id mirum quiddam sonaret - Latine pariter atque Germanice ... -> "nicht nur zum Besseren" :-) )

? :?
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 10218
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc ... annos

Beitragvon ille ego qui » Do 5. Mai 2022, 14:53

quoad scio verbum sonandi accusativo inservire solet, aliter ac Theodisce, ubi adverbium voci "klingen" adiungi solet ("es klingt komisch").
quid plura? meo modulo temptabam exprimere "das klingt komisch" = "id sonat mirum aliquid/quiddam = das hat einen gewissen seltsamen Klang".
:roll: :D
viderint peritiores ...
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6478
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: Abhinc ... annos

Beitragvon marcus03 » Do 5. Mai 2022, 15:04

Dicere volui me tuum argumentum non intellegere.
De grammatica non erat.
Meis in auribus nullus est sonus mirus.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 10218
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc ... annos

Beitragvon ille ego qui » Do 5. Mai 2022, 15:18

Maneat igitur inter tuas et meas auriculas lis! :D

tamen conabor explanare, unde dubitatio mea oriri mihi videatur:
Potest sane mundus et in melius et in peius simul mutari, si quidem pars quaedam melior, pars peior fiat.
Vix tamen potest idem mundus totus et in peiorem et in meliorem mutari (primo saltem obtutu).
Sic ausim explicare. Accedit autem, quod usus is, quem ego proposui, frequentior mihi videtur. :D


Verbum non amplius addam! :-D
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6478
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: Abhinc ... annos

Beitragvon marcus03 » Fr 6. Mai 2022, 08:35

Fredericus Guilhelmus Henricus Alexander Humboldt, naturae investigator et explorator inclutissimus obit Berolini, qua in urbe natus est a.d. XVIII Kal. Oct. anno MDCCLXIX.
Quem una cum aliis geographiae auctorem scientiae empiricae esse et multa itinera exploratoria
fecisse quis non ignoraverit? Optime meruit de natura inquirenda et describenda.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 10218
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc CCCXI annos

Beitragvon marcus03 » Sa 7. Mai 2022, 07:12

Davidus Hume philosophus e Caledonia oriundus, oeconomiae et historiae peritus,
in lucem editur Edinburgi.
Obiit a.d. VIII Kal. Sept. anno MDCCLXXVI, quo anno Civitates Foederatae Americae
sui iuris esse proclamaverunt, aetate LXXXVII annorum.
Qui ad philosophiam pertinet empiristicam, quae dicitur, et in perceptione sensuum positam.
Amicissimo erat illi Adamo Smith/Fabro, quocum multum disputasse fertur.
Id studuit, ut explicaret,quomodo mens humana suo fungeretur opere sensibus usa.
Quem metaphysicae et religionibus minime credidisse, immo diffisum esse constat,
quas periculosas esse et obstare, ne rerum natura ratione perspiceretur, iudicavit.
Innotuit opere, quod "An Enquiry Concerning Human Understanding" inscribitur.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 10218
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc ... annos

Beitragvon medicus » Sa 7. Mai 2022, 07:58

Ille vir illustris a Marco supra praedicatus et haec verba dixisse fertur:
"Dives,crassus pigerque sum; propterea scribere non iam volo."
medicus
Augustus
 
Beiträge: 6220
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: Abhinc CXXXIX annos

Beitragvon marcus03 » So 8. Mai 2022, 07:47

Ioannis Stuart Mill/Molina philosophus, rei publicae et oeconomiae peritus Britannus
obit in oppido Avenione.
LXVI annos natus. Natus est a.d. XIII Kal. Iun. anno MDCCCVI in quodam Londinii vico .
Quem fundamenta posuisse classicae oeconomiae nationalis novimus.
Fautor erat theoriae, quae utilitarismus appellatur: usum salutemque omnium esse augendam
Sunt, qui eum ducant unum ex primis feministis.

https://de.wikipedia.org/wiki/Utilitarismus
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 10218
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc CCXVII annos

Beitragvon marcus03 » Mo 9. Mai 2022, 08:01

Ioannis Christopherus Fridericus Schillerius/Strabo medicus, poeta, philosophus historicusque
obit Vimariae XLII annos natus.
In lucem editus est a.d. IV Id. Nov. anno MDCCLIX Marbachi ad Nicrum siti,
quod ab Stutgardia distat chiliometris fere XX.

Qui nihil audet, ei nihíl sperare licet.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 10218
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc CCLXII annos

Beitragvon marcus03 » Di 10. Mai 2022, 07:59

Ioannis Petrus Hebel/"Vectis" scriptor Theodiscus, clericus magisterque in lucem editur Baseliae.
Obiit a.d. X Kal. Oct. anno MDCCCXXVI Schwetzingae.
Qui auctor putatur litterarum dialecti Alemannici. Me discipulo in schola lectus est.
Fabulis innotuit, quae "Kalendergeschichten" nominantur.

https://de.wikipedia.org/wiki/Kalendergeschichte
https://de.wikipedia.org/wiki/Schatzk%C ... usfreundes
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 10218
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 4 Gäste