Abhinc ... annos

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: Abhinc MDCCXVIII annos

Beitragvon marcus03 » Mo 1. Mai 2023, 10:09

Gaius Aurelius Valerius Diocletianus et Marcus Aurelius Valerius Maximianus/"Herculius",
tetrachiae Augusti imperii Romani munere se abdicant Maximiano invito.
Quibus succedunt Constantius I et Galerius.
Eodem tempore Severus et Maximinus Daia creantur Caesares novi.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11499
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc CLXXVIII annos

Beitragvon marcus03 » Di 2. Mai 2023, 09:45

Augustus Fredericus Pauly philologus Theodiscus moritur Stutgardiae.
Natus est a.d. VII Id. Mai. anno MDCCXCVI Benningae ad Nicarum sitae.
Luciani opera interpretatus est ab anno MDCCCVII annos quinque,
quae XV libellis prolata sunt.

https://de.wikipedia.org/wiki/August_Friedrich_Pauly
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11499
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc CCXLII annos

Beitragvon medicus » Mi 3. Mai 2023, 11:26

Augustus Fridericus Ferdinandus de Kotzebue , pater fabularum trivilarium, natus est Vimariae.
( Me puerum in schola magister de eo olim interrogavit, et ego respondi nomen eius Kotzebube non nomen Kotzebue dicens, quia putavi Kotzebue dialectum Badeniae (puer spuens) esse, et classis scholaris tota me valde irrisit.) :x
medicus
Augustus
 
Beiträge: 6623
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: Abhinc CCLXXXVIII annos

Beitragvon marcus03 » Do 4. Mai 2023, 09:24

Iacobus Baden philologus Danicus nascitur Vordingborgi.
Obiit a.d. III Non. Iul. anno MDCCCIV Hafniae.
Composuit libros scholasticos suae patriae, inter quos eminet liber, qui inscribitur
GRAMMATICA LATINA, anno MDCCLXXXII prolatus.
Ad hoc biographiam imperatoris Gnaei Iulii Agricolae et Cyropaediam in linguam transtulit Danicam.

https://de.wikipedia.org/wiki/Jacob_Baden
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11499
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc MDCCXIX annos

Beitragvon Zythophilus » Do 4. Mai 2023, 11:57

Florianus se moritur benigni
confitens uerum Domini sodalem
praesidis iussu fluuii rapaces
missus in undas.

Cui liquor uitam rapuit fideli,
quem necauit uis et aquae fluentes
martyri imponit superans coronam
Christus amicus.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16933
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc ...LIX annos

Beitragvon Tiberis » Do 4. Mai 2023, 12:25

Andreas obiit Lefèbvre Gallus,
« divinam » atque « anatem » creasse fertur,
acceptas populo utilesque raedas.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11876
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: Abhinc CCLXXXVIII annos

Beitragvon ille ego qui » Do 4. Mai 2023, 13:28

marcus03 hat geschrieben:Iacobus Baden philologus Danus nascitur Vordingborgi.
Obiit a.d. III Non. Iul. anno MDCCCIV Hafniae.
Composuit libros scholasticos suae patriae, inter quos eminet liber, qui inscribitur
GRAMMATICA LATINA, anno MDCCLXXXII prolatus.
Ad hoc biographiam imperatoris Gnaei Iulii Agricolae et Cyropaediam in linguam transtulit Danicam.

https://de.wikipedia.org/wiki/Jacob_Baden


aliud philologus (natione) Danus, aliud philologus Danicus.
:)
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6917
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: Abhinc ... annos

Beitragvon marcus03 » Do 4. Mai 2023, 14:11

Non noveram vocem Dani esse. Dictionario usus non eram.
Discrimen quidem mihi interim notum est.
Lapsum emendavi. Gratias ago.

https://de.wiktionary.org/wiki/Danicus
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11499
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc ... annos

Beitragvon ille ego qui » Fr 5. Mai 2023, 08:58

homo Britannus = homo natione Britannus
homo Britannicus = homo non natione, sed alia ratione cum Britannia iunctus

Paene semper duo (vel, eheu, plura) verba (formae) exstant, quibus haec differentia efficitur
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6917
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: Abhinc CCLXXXVIII annos

Beitragvon ille ego qui » Fr 5. Mai 2023, 09:00

ille ego qui hat geschrieben:
marcus03 hat geschrieben:Iacobus Baden philologus Danus nascitur Vordingborgi.
Obiit a.d. III Non. Iul. anno MDCCCIV Hafniae.
Composuit libros scholasticos suae patriae, inter quos eminet liber, qui inscribitur
GRAMMATICA LATINA, anno MDCCLXXXII prolatus.
Ad hoc biographiam imperatoris Gnaei Iulii Agricolae et Cyropaediam in linguam transtulit Danicam.

https://de.wikipedia.org/wiki/Jacob_Baden


aliud philologus (natione) Danus, aliud philologus Danicus.
:)


Non tuum nuntium, sed meum videris emendasse ;-)
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6917
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: Abhinc ... annos

Beitragvon ille ego qui » Fr 5. Mai 2023, 09:05

ille ego qui hat geschrieben:homo Britannus = homo natione Britannus
homo Britannicus = homo non natione, sed alia ratione cum Britannia iunctus

Paene semper duo (vel, eheu, plura) verba (formae) exstant, quibus haec differentia efficitur


similiter:

homo Germanus
homo Germanicus (cf. agnomen Germanici obvium apud Romanos)

homo Theodiscus num sit et quid sit, nescio, quia „Theodiscus“ nomen linguae est, non nationis :)
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6917
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: Abhinc CCII annos

Beitragvon marcus03 » Fr 5. Mai 2023, 10:08

Henricus Adamus Alexander Pius Sienkiewicz scriptor Polonus nascitur Wolae Okrzejskae.
Obiit a.d. XVII Kal. Dec. anno MCMXVI in Helvitia.
Litterarum praemio est affectus Nobeliano anno MCMV.
Innotuit fabula, quae inscribitur QVO VADIS, in pellicula conversa anno MCMLI prolata,
in qua ille Petrus Ustinov, Robertus Taylor, Deborah Kerr partes agunt primas.

Homo omni tempore viam ingredi potest meliorem, dum vivit.


Vita tantum est preti, quantum sibi inest beatitudinis.


In natura putor post mortem oritur; in grapheocratia publica putescit, priusquam pereat.



https://de.wikipedia.org/wiki/Henryk_Sienkiewicz
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11499
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc LLXVII annos

Beitragvon marcus03 » Sa 6. Mai 2023, 12:41

Sigmund Freud medicus, neurophysiologus, religionum criticus Austriacus nascitur Fribergae in
Moravia sitae.
Psychoanalysin conditor maximi erat momenti non solum in arte medica.
Indagando id, quod DAS UNBEWUSSTE appellatur, naturam humanam nova interpretatus est ratione,
qua id effectum est, quod tertia laesio generis nominatur humani .

Id magis studemus, ut dolorem fugiamus quam ut gaudium pariamus.

Somnium via regia ad animum nostrum.

Ubi primum homo de eo dubitat, ad quod sit natus, aegrotus est.

Finem, ut beati fiamus, creationis consilium non continet.

Medici, qui animum sanare temptant, sanguinem aspicere non possunt.

Rationis vox est summissa, sed non prius tacebit, quam sibi aures praebeantur.


https://de.wikipedia.org/wiki/Kr%C3%A4n ... Menschheit
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11499
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Hodie

Beitragvon Zythophilus » Sa 6. Mai 2023, 16:32

Tertius accepit Carolus diademata regis
et regina simul facta Camilla pia est.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16933
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc CXC annos

Beitragvon marcus03 » So 7. Mai 2023, 11:52

Ioannes Brahms componista, clavicen, praefectus musicus nascitur Hammoniae,
Decessit a.d. III Non. Apr. anno MDCCCXCVII Vindobonae.
Qui inter saeculi undevicesimi componistas habetur gravissimos.

Quem ad finem homo accepit donum divinum, spem?


Insignia mihi nullius sunt momenti, sed cupio illa.


Si quis invenitur, quem adhuc non laesi, veniam peto.


Fides perdita difficilis est recuperatu. Quae enim non subnascitur instar unguli.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11499
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 60 Gäste