Abhinc ... annos

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: Abhinc CXCV annos

Beitragvon marcus03 » Mo 8. Mai 2023, 14:56

Ioannes Henricus Dunant mercator et humanista nascitur Genevae.
Obiit a.d. III Kal. Nov. anno MCMX in Helvetia.
Quem conditorem esse Crucis Rubrae constat.

Cum mediam ad aetatem pervenimus, omnia novimus responsa,
sed perraro tantum aliquis quaestiones ad ea pertinentes proponit.


Opus est conditum. Nihil fui nisi instrumentum Dei manus.


Adversaria, nostra adversaria vera, non est natio vicina, sed fames, frigus,
paupertas, inscientia, consuetudo, superstitio praeiudiciaque.


Instar canis ad sepulchrum ferri volo sine caereomoiis vestris, quas non agnosco.
Benevolentiae credo vestrae animo confidens vos optatum meum expleturos.
Credo amicitiae nostrae, ut ita fiat. Christi sum discipulus saeculi primi nec alius.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11399
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc CIV annos

Beitragvon marcus03 » Di 9. Mai 2023, 12:08

Sophia Magdalena Scholl ,studiosa Theodisca, nascitur Forchtenbergae.
Obiit a.d.VIII Kal. Mart. anno MCMXLIII a Nazistis ad supplicium tracta.
Gregis erat, qui se appellavit ROSAM ALBAM.
Quam imperio crudeli vehementer restitisse quis non ignoret?

Mihi persuaseram Germaniam bello victam iam esse et vitam humanam quamque,
quae huic bello perdito frustra profundi.

Lex mutatur, non mutatur conscientia.

Quodcumque diximus et scripsimus, tanti cogitant, sed pronuntiare non audent.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11399
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc CXX annos

Beitragvon marcus03 » Mi 10. Mai 2023, 10:18

Ioannes Jonas philosophus Theodisco-Ameriicanus nascitur Gladbaci.
Obiit a.d. Non. Feb. anno MCMXCIII in Civitatibus Foederatis Americae,
ubi docuit ab anno MCMLV ad annum MCMLXXVI.
Qui peritus erat doctrinae, quae GNOSIS appellatur, de qua opus voluminum duorum composuit.
Innotuit libris, qui inscribuntur DAS PRINZIP VERANTWORTUNG et DAS PRINZIP LEBEN.

Ita age, ut effectibus eius, quod agis, non prohibeatur, ne vita humana in terra permanere desinat.
Ut ex negativo dicam: Ita age, ut effectus eius, quod agis, pernicei non sint facultati futurae vitae
humanae.

Omni spe carere id est, quo calamitas accelerari potest.
Una res ex iis, qua calamitas retardetur liceat, in persuasione est posita, ut eam avertere possimus.

marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11399
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc ... annos

Beitragvon marcus03 » Do 11. Mai 2023, 09:43

Richardus Philippus Feynman physicus Americanus nascitur Neoeboraci.
Obiit Non. Feb. anno MCMLXXXVIII in Urbe Angelorum.
Praemio Nobeliano affectus est anno MCMLXV de theoria quantica optime meritus.
Feynman magistro facultas explicandi mirabilis erat.
Dicere solitus est se rem non prius intellexisse omnem, quam eam discipulis exponere posset.
Inter alios innotuit libro, qui inscribitur DE LUCIS ET MATERIAE NATURA MIRA, anno MCMLXXXV prolato.

Multo iucundius nos puto vivere nihil scientes quam cum responsa habentes
quae fortasse falsa sint.


Nihil est facilius nisi te ipsum fallere.


Mihi prosus displiceret, si bis morerer. Mihi taedio esset nimio.


Scientia fututioni similis: Interdum aliquid utile provenit,
sed ea de causa non coimus

Magni est momenti intellegere nos nescire, quid sit energia.
Imaginari non possumus energiam inveniri macellas certi magnitudinis definiti.

Fieri non potest, ut leges naturales ratione apta explicemus, si quis non intellegit mathematicam.
Doleo rem se ita habere, sed eam ita se habere puto


https://de.wikipedia.org/wiki/Richard_Feynman
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11399
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc CII annos

Beitragvon marcus03 » Fr 12. Mai 2023, 09:46

Iosephus Henricus Beuys sculptor, delineator, artis professor, actionis artifex Theodiscus
nascitur Crefeldiae.
Obiit a.d. X Kal. Feb. anno MCMLXXXVI Dusseldorpi.
In operibus suis versatus est in humanismo, philosophia sociali, anthroposophia.
Notionem artis extentam creavit postulans, ut ars adhibeatur in societate et re publica ingeniose formanda.

Homo quisque artifex. Non refert, an purgamentum removeat, aegrotos curet aut sanet, machinatoris
aut agricolae munere fungatur.


Mundus aenigmatum plenus, quorum solutio est homo.


Ut homo adhuc non exstat, sed fieri debet, ita ars nasci debet. Nam adhuc non invenitur.


Revera inventus sum, ut hominibus explicem rem publicam non esse oportere.


Marxista non sum, sed Marxium fortasse magis diligo quam qui ei credunt.


Futura, quae cupimus, reperienda sunt. Aliter talia accipiemus, quae non cupiamus.


Rerum conversio quaeque a quaestionibus incipit ineptis.


Noli laborare, nisi labore tuo res suscitatum iri novas sentis!
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11399
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc CCC VI annos

Beitragvon marcus03 » Sa 13. Mai 2023, 12:32

Maria Theresia princeps ex domu Austriae oriunda nascitur Vindobonae.
Obiit a.d. III Kal. Dec. anno MDCCLXXX ibidem.


Si immortalis esse possem, id nulla ex alia causa mihi exoptarem
nisi ut miseris subvenire possem.


Ad meretricium abrogandum viri abrogentur opus esset.


Gaudium et satisfactio dulciora firmiora sunt omnibus voluptatibus strepentibus,
quibus fatigamur quaeque in animo relinquunt vacuum horribile.


marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11399
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc LXXIX annos

Beitragvon marcus03 » So 14. Mai 2023, 09:05

George Walton Lucas minor, scaenarum dispositor, scriptor scaenicus, pellicularum confector
Americanus nascitur Modesti in Calfornia siti.
Innotuit pellicularum serie STELLARVM BELLVM, quae ab anno MCMLXXVII proferri coepit,
et tetrologia incluta de illo INDIANA JONES, in qua scaenarius celeber, Harrison Ford, partes agit primas.
Lucae fortunae milliarda fere III facere dicuntur.

Id stude,ut res relinquas, quae ne amittas timeas!


Spectatoribus fidem reddere volo, ut bonum in homine insit.


Interdiu somniare magni est momenti. Quod imaginari non possumus, conficere non possumus.


Discere, quomodo pelliculae conficiantur, perfacile.
Discere, quibus de rebus eae conficiantur oporteat, perdifficile
.

Metus nos in tenebras ducit. Metus iram movet. Ira movet odium. Odium movet dolorem.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11399
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc DCCVII annos

Beitragvon Zythophilus » So 14. Mai 2023, 21:21

Venceslae, dedit genetrix Pragae tibi uitam,
qui posthac Carolus nomine Caesar eris.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16843
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc CXVIII annos

Beitragvon marcus03 » Di 16. Mai 2023, 15:24

Henricus Jaynes Fonda scaenarius Americanus nascitur in Insula Grandi in Nebraska sita.
Obiit prid. Id. Aug. anno MCMLXXXII in Urbe Angelorum

Nemo est, qui vitam suam statim multo pulchriorem non putaret,
si eam cum vicinorum vita conferre desineret.

Te scire volo, quantopere te amem.

Ad summam gloriam perveneris, cum nomen tuum ubique invenietur nisi in
catalogo telephonico
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11399
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc CV annos

Beitragvon Tiberis » Mi 17. Mai 2023, 14:16

Clara quam cecinisse voce Isolden
Brunhildam Salomenque per theatra
constat musica quondam in orbe toto,
cantrix nata fuit Brigitta Nilsson.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: Abhinc XCVII annos

Beitragvon marcus03 » Fr 19. Mai 2023, 10:05

Petrus Zadek scaenarum dispositor Theodiscus nascitur Berolini.
Obiit a.d. III Kal. Aug. anno MMIX Hammoniae.
Qui illum Guilhemum Shakespeare cum Antonio Tschechow et Henricum Ibsen inter
theatri deum posuit.

Capitalismus est consociatio sceleratorum, ex qua omnes fructum capiunt maiorem.

Sunt theatri critici et auctores, qui hoc ipsum obliviscantur: theatrum plenum esse opus est.

Ordinem magni puto, sed non usitatam. Diligo organicum, qui arbori similis sit ex ramis curvatis
compositae.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11399
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc XXI annos

Beitragvon Tiberis » Sa 20. Mai 2023, 12:03

Suavisona quem voce animos mulsisse coronae
dicunt, quique mihi semper amatus erat,

Sándor Kónya obiit. Fuit unicus ille Lohengrin,
partes praecipue cum egerit Italicas.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: Abhinc CCXXIV annos

Beitragvon marcus03 » Sa 20. Mai 2023, 13:34

Honoré de Balzac scriptor Francogallus nascitur in Turonibus.
Obiit a.d. XV Kal. Sept. anno MDCCCL Lutetiae.
Cum Stendhal et Flaubert inter tres "realistas", qui dicuntur, gravissimos habetur,Francogallos.
Cuius opus grave ex LXXXVIII titulis constat.

Gloria pons volans,qui usui esse potest fauces transientibus.


Gloria sol mortuorum.


Potestas humana quaeque oritur ex tempore et patientia.


In coniugio pugna perpetua pugnandast contra monstrum omnia devorans: consuetudinem


Sanguinem qui periculo committere vult, habeat opus est sanguinem.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11399
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc CII annos

Beitragvon marcus03 » So 21. Mai 2023, 10:20

Andreas Dmitrijewitsch Sacharow physicus Sovieticus nascitur Moscoviae.
Obiit a.d. XIX Kal. Ian. anno MCMLXXXIX ibidem.
Cui nomen attributum est parentis bombae hydrogeni. Quem a suae patriae imperio
dissentientem exulem in urbe Gorki ab anno MXMLXXX vixisse constat.

Nullam discit artem celerius imperium arte cives pecunia privandi.

Ad nullam pertineo ecclesiam, sed simul me materialistam sibi constantem dicam non licet.

Credo in universo et vita humana quoddam latere momentum maius.

Bellum atomicum ex bello usitato oriatur licet. Quod ex ratione rei publicae gubernandae
oriri constat.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11399
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc CCX annos

Beitragvon marcus03 » Mo 22. Mai 2023, 09:58

Guilhelmus Riccardus Wagner componista, scriptor, scaenarum dispositor, preaefectus musisus Theodiscus in lucem editur Lipsiae.
Obiit a.d. Id. Feb. anno MDCCCLXXXIII Venetiae.

Cantus est oratio summa animi concitatione excita.

Numquam me consulas oportet!

Nonne homo, qui Deum desiderat, perditus est?

Nemo beatus esse potest singulus, priusquam beati sint omnes,
cum nemo liber esse potes singulus, priusquam liberi sint omnes.

Benedictus sit deus ille, qui ver creaverit et musicam!

Nullius est momenti, an homo originem ducat ab simia,
eum non recisurum in illam multo maioris est momenti .

Quid a religione optemus licet,
quae animalium miseriam neglegat?

Nimium loquimur, videmus parum.

Non rebus inest gaudium, inest nobis ipsis.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11399
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 12 Gäste