Abhinc ... annos

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: Abhinc ... annos

Beitragvon Tiberis » Di 22. Feb 2022, 14:20

heu, temere chronogramma vituperavi! sed ideo erravi, quod litteram C, quae nomini SCHOPENHAVER inest, nec colore nec magnitudine eminentiorem fecisti. :)
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11883
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: Abhinc ... annos

Beitragvon mystica » Di 22. Feb 2022, 14:35

.
Zuletzt geändert von mystica am Di 9. Aug 2022, 12:19, insgesamt 1-mal geändert.
mystica
Dictator
 
Beiträge: 1999
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Beitragvon consus » Di 22. Feb 2022, 19:07

Mirum sane est quod Schopenhauer de sexu muliebri scripsit:
Ipso aspectu corporis muliebris docemur mulierem neque ad ingenii neque ad corporis magna gerenda negotia esse natam.*
:hairy:
__________________________________________
* Parerga u. Paralipomena 1851, 2. Bd., Kap. 27.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re:

Beitragvon mystica » Di 22. Feb 2022, 20:25

.
Zuletzt geändert von mystica am Di 9. Aug 2022, 12:19, insgesamt 1-mal geändert.
mystica
Dictator
 
Beiträge: 1999
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: Abhinc CXXXIX annos

Beitragvon marcus03 » Mi 23. Feb 2022, 09:03

Carolus Theodorus Jaspers medicus philosophusque natus est Oldenburgae.
Decessit a.d. V Kal. Mart. anno MCMLXIX Basileae.
Vocem ACHSENZEIT creavit, qua gravissimam aetatem philosophicam nominavit.

https://de.wikipedia.org/wiki/Achsenzeit

https://www.youtube.com/watch?v=nPRXef5GJxQ
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11528
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc CXXII annos

Beitragvon marcus03 » Do 24. Feb 2022, 09:03

Primo anno saeculi decimi sexti ineuntis Imperator Sacri Imperii Romani Carolus V natus est Gandavi.
Cuius in imperio sol numquam occidisse fertur.
Decessit a.d. XI Kal. Oct. anno MDLVIII in Hispania.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11528
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc MDCCCLXXXIV annos

Beitragvon marcus03 » Fr 25. Feb 2022, 08:28

Hadrianus imperator adoptat Antoninum Pium, quem iam ante successorem destinaverat
quique imperavit XXIII annos.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11528
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc MDCLVIII annos

Beitragvon marcus03 » Sa 26. Feb 2022, 09:50

Flavius Valentinianus a copiis proclamatur imperator Romanus Ioviano ,
successore Flavii Claudii Iuliani, qui Apostata appellatur, mortuo.
Decessit a.d. XV Kal. Dec.anno CCCLXXV Brigetii in Hungaria siti LIV annos natus.
Qui se Christianum esse profiteri numquam destitit.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11528
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc XXV annos

Beitragvon marcus03 » So 27. Feb 2022, 08:57

Symphonia Vindobonensis permittit, ut feminae sibi applicent, annis CLV peractis.

https://www.deutschlandfunk.de/wiener-p ... r-100.html
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11528
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc MDCXLII annos

Beitragvon marcus03 » Mo 28. Feb 2022, 07:47

Trium imperatorum edictum quod „Cunctos populos" nominatur, constituitur Thessalonicae.
Quo id studetur, ut religio catholica reddatur religio communis publicaque.

https://de.wikipedia.org/wiki/Dreikaiseredikt
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11528
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc IX annos

Beitragvon mystica » Mo 28. Feb 2022, 13:21

.
Zuletzt geändert von mystica am Di 9. Aug 2022, 12:19, insgesamt 2-mal geändert.
mystica
Dictator
 
Beiträge: 1999
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: Abhinc MCMLXXXII annos

Beitragvon marcus03 » Di 1. Mär 2022, 08:34

Marcus Valerius Martialis poeta natus est in Hispania Tarraconensi in municipio,
quod Bilbilis appellatur.
Decessit aut anno CIII aut CIV in oppido patrio.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11528
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc CXXXVI annos

Beitragvon medicus » Di 1. Mär 2022, 15:10

Oskar Kokoschka, pictor et scriptor, natus est in oppido Pöchlarn in Austria inferore situm.
medicus
Augustus
 
Beiträge: 6623
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: Abhinc LXXXIII annos

Beitragvon marcus03 » Mi 2. Mär 2022, 08:28

Aegyptologus Britannicus Howard Carter decessit Londinii LXIV annos natus.
Qui anno MCMXXII Tuchanchamunis sepulchrum investigavit.

Sunt, qui eius relatum de sepulchro reperiendo in dubium vocaverint.
https://de.wikipedia.org/wiki/Howard_Ca ... en_am_Grab
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11528
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc CLXXVII annos

Beitragvon marcus03 » Do 3. Mär 2022, 09:02

Georgius Ferdinandus Ludovicus Philippus Cantor mathematicus maximi momenti
in lucem editur Petropoli.
Qui optime meruit de notione infinitatis et numerorum copiis describendis.
Decessit a.d. VIII Id. Jan. anno MCMXVIII Halae ad Salam sitae.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11528
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 44 Gäste