Abhinc ... annos

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: Abhinc ... annos

Beitragvon medicus » Do 25. Aug 2022, 17:34

Salve Tiberi, hac in pagina versatus sum, nomina duo inveni et false elegi :cry:
https://de.wikipedia.org/wiki/Liste_lat ... 6sterreich
Quid de Graecia :help:
medicus
Augustus
 
Beiträge: 6623
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: Abhinc CXII annos

Beitragvon marcus03 » Fr 26. Aug 2022, 07:36

Guilhelmus James, psychologus et philosophus Americanus obit Chocoruae
in terra foederali sitae, quae New Hampshire appellatur.
Qui habetur conditor psychologiae Civitatum Unitarum et favit pragmatismo philosophico,
qui dicitur.
Natus est a.d. III Id. Ian. anno MDCCCXLII Neoeboraci.
Cuius dicta, sententiae, cogitata saepe in fastis inveniuntur, quae digna sunt,
de quibus deliberetur.

Quaedam res tum momenti est, cum est, qui eam esse momenti putet.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11476
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc CDXLVI annos

Beitragvon marcus03 » Sa 27. Aug 2022, 09:34

Tiziano Vecellio, qui nomine TIZIAN innotuit, obit Venetiae.
In lucem editus est inter annum MCDLXXX et annum MCDXC prope Bellunonem.
Qui inter principes est picturae Venetianae, quae dicitur.

https://www.google.de/search?q=tizian&s ... &sa=X&ved=
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11476
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc MDXCII annos

Beitragvon marcus03 » So 28. Aug 2022, 07:01

Aurelius Augustinus Hipponensis theologus summi momenti, episcopus, ecclesiae doctor
obit in Hippone Regio, dum id oppidum oppugnatur.
Natus est Id. Nov. anno CCCLIV Tagasthae in Algeria sitae.
Quem inter theologos Christianos maximos haberi quis non noverit?
Qui quomodo Christianus factus sit, in eius CONFESSIONIBUS legimus.
Antea multos annos fautor fuerat doctrinae, quae manichaeismus appellatur,
qui mundum esse bipolarem docuit, in quo malum cum bono perpetuo inter se confligerent.

Ama et fac, quod vis!
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11476
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc DIC annos

Beitragvon marcus03 » Mo 29. Aug 2022, 07:00

Huldericus de Hutten, humanista, poeta, publicista, ecclesiae reprehensor
obit ad lacum Turicensem.
In lucem est editus a.d.XI Kal. Mai anno CDLXXXVIII in Hassia.
Qui primus fuit Imperi Eques, qui dicitur.

Hodie quod miseria esse videtur,
se fortunam praebuerit prosperam cras.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11476
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc XXV annos

Beitragvon Zythophilus » Di 30. Aug 2022, 08:44

Mortua formosa est regina futura Diana,
Notior effecta est femina morte sua.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16914
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc CLI annos

Beitragvon marcus03 » Di 30. Aug 2022, 13:08

Ernestus Rutherford, primus baro Rutherford de Nelson, physicus Britannicus inclutissimus
in lucem editur in Nova Zelandia.
Obiit a.d. XIV Kal. Nov. anno MCMXXXVII Cantabrigiae.
Cui chemiae praemium Nobelianum attributum est anno MCMVIII.
A quo quaedam de atomi structura theoria nomen ducit.
Particulam, quae NEUTRON nominatur repperit anno MCMXXXII.
Summo iure habetur inter physicos omnium gravissimos.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11476
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc CDCCCLXI annos

Beitragvon marcus03 » Mi 31. Aug 2022, 07:01

Lucius Aurelius Commodus, imperator Romanus nascitur Lanuvii.
Ab anno CLXXVII cum patre Marco Aurelio imperavit, quo mortuo solus ab anno CLXXX
Imperator Caesar Marcus Aurelius Commodus Antoninus Augustus.
Obiit a.d. II Kal. Dec. anno CXCII Romae.
Qui gladiator, auriga apparuisse et venationibus interfuisse fertur.

https://www.google.de/search?q=commodus ... &sa=X&ved=
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11476
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc CCCVII annos

Beitragvon marcus03 » Do 1. Sep 2022, 08:03

Ludovicus XIV , rex Francogallus obit in regia inclutissima in Versalia sita.
In lucem editur Non.Sept. anno MDCXXXVIII in regia Sancti-Germani-en-Laye.

Regnavit ab anno MDCXLIII rex Francogalliae Navarraeque et Andorrae coprinceps.
Qui luxuriossime vixisse fertur plebe inopia ac fame acerbissime laborante.

https://www.google.de/search?q=ludwig+x ... &sa=X&ved=
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11476
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc MDCI annos

Beitragvon marcus03 » Fr 2. Sep 2022, 09:28

Flavius Constantius, qui Constantius III imperavit, obit Ravennae.
Quo anno natus sit, ignotum esse videtur.
Ab anno CDXI magister utriusque militiae potens fieri coepit expeditionibus in hostes et internos et
externos feliciter peractis.

https://www.google.de/search?q=constant ... &sa=X&ved=
https://de.wikipedia.org/wiki/Constantius_III.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11476
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc CCCLV annos

Beitragvon Zythophilus » Fr 2. Sep 2022, 10:33

Illustrare uias statuit Lutetia nocte
sic fures prohibens lucifugasque uiis.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16914
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc MDCCXXI annos

Beitragvon Zythophilus » Sa 3. Sep 2022, 09:36

In montem recipit sese lapicida Marinus
Res fit ab hoc sancto publica dicta uiro.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16914
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc CXXXVII annos

Beitragvon marcus03 » Sa 3. Sep 2022, 09:43

Guilhelmus Adolfus Baehrens philologus Theodiscus nascitur Groningae.
Obiit a.d. X Kal. Feb. anno MCMXXIX Gottingae. Cuius disssertatio inscribitur titulo
"Panegyricorum latinorum editionis novae praefatio maior accedit Plinii panegyricus".
Edidit Originis homilias et composuit contributa ad syntaxin Latinam pertinentia.

Cuius pater erat philologus Emilius Baehrens (MDCCCXLVIII - MDCCCLXXXVIII).
Professus est in imperi universitate Groningae.


https://de.wikipedia.org/wiki/Wilhelm_Baehrens
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11476
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc CXCVIIII annos

Beitragvon marcus03 » So 4. Sep 2022, 07:00

Josephus Antonius Bruckner componista, organarius paedagogusque musicus Austriacus
in lucem editur in oppido nomine Ansfelden in Austria superiore sito.
Obiit a.d. V Kal. Oct. anno MDCCCXCVI Vindobonae.
Qui inter gravissimos soni creatores suae aetatis numeratur et ad musicae historiam aliquid
habuit momenti .

https://www.google.de/search?q=Anton+Br ... &sa=X&ved=
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11476
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc MDXLVI annos

Beitragvon Zythophilus » So 4. Sep 2022, 09:42

Pulsus ab imperio est Augustus Romulus heres
regique Italiae sunt data regna nouo
.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16914
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 11 Gäste