Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team
Vita labor est, qui dignus esset rei melioris.
Multae feminae una cum viris somniare volunt, quibuscum quidem concubitum exsequi nolint.
Quas certiores facias id consilium ad irritum casurum necesse esse.
Paradoxon nascitur, cum cognitio praematura et nostri temporis ineptiae inter se colliduntur.
Nos omnes locum in sole situm poscere constat.
Pauci quidem sciunt solem occasurum, ubi primum ille locus sibi occupatus erit.
Feminae nascuntur, ut viri se adiuvantibus reddantur prudentes.
Non solum feminae species pulchra momenti est, sed etiam ea, quibus indutae sunt sub vestimento.
Puellas docere oportet de sexu eius, quatenus eas quam primum scire opus sit,
quomodo proles in lucem NON edatur.
Vitae schola sola nos docere debet assequi id tantum velle, quod assequamur liceat,
nec bonum ex ea causa despernere, cum aliquid etiam melioris cogitari possit.
Quod verisimile et naturae repugnans videtur cum eo confundendum non est, quod omnino fieri non possit.
Cognitio modi concentuque circumdatur quadam illecebra propria.
Non scientes, sed discentes, non possidentes, sed acquirentes, non existentia, sed accedentes
summa afficimur voluptate.
Omnes fabulae romanenses, in quibus amor verus inveniatur, fabulae sunt - res magicae.
Omnia, quae casu eveniunt vita in nostra, materiasunt, ex quibus faciamus liceat, quod volumus.
Cui multus est animi, multum facit e vita sua.
Mores sunt voluntas perfecte formata.
Amor est historiae humanae res ultima, ad quam tendit - quoddam universi AMEN.
Summo ingenio est ille, qui res, quas esse sibi persuasit, eodem modo tractare potest ac veras.
Nemo nisi artifex coniectare potest id, ad quod nati sumus.
Omnis cognitio, omnis scientia ex comparatione et similitudine deduci potest.
Philosophia revera nostalgia est - impetus, ut ubique domi sis.
Ebrietas sensuum cum amore comparata eadem est ac somnus cum vita comparatus.
Adhuc quique, qui se paradisum in terra exstructurum praetenderat, maximas effecit miserias.
Beatus est,qui praeditus est ad fatum suum recte utendum.
Bellum inire licet, sed id conficere numquam potes tempore, quo vis.
Cum diabolus homines in temptationem ducere vult, ad hunc finem utitur iis, qui statum rerum
assequi volunt optimum.
Qui fortunae minime credit, se optime sustinet.
Natura homo est ambitiosus et suspiciosus nec scit in rebus secundis se continere.
Homo peccat suis exspectationibus nullos ponendo fines.
Exstruunt suarum virium immemores et se in perniciem praecipitant.
Res familiaris et honor sunt eae res, quibus laesis dignitas humana plurimum labefit.
Homines res omnes eventu prospero iudicant. Quisque videt, quod esse videris, pauci id, quod es revera.
Sunt fures, qui non puniantur rem omnium pretiosissimam auferentes: tempus
Divitiae positae non sunt in thesauris, sed in iis solite adhibendis.
Ab sublimi ad ridiculosum nullus gradus est nisi unus.
Quodcumque naturale non est, imperfectumst.
Ne illos timueris, qui tecum consentiant, time illos,
qui abs te dissentiant ignaviores, quam ut id tibi prodant.
Casus est dominus unicus et legitimus, qui invenitur in universo.
Via certissima, ut pauper maneas, est hominem esse honestum et sincerum.
De feminis loqui non decet. Quarum consuetudine uti oportet.
Theologia idem est in religione ac sunt venena inter alimenta.
Amor est quiddam stultum, quod duo homines una committunt.
Femina pulchra oculis placet, cordi bona.
altera est margarita, thesaurus altera.
Religio id est, quo pauperes prohibeantur, ne occidant divites.
In amore nulla est victoria nisi una: fuga
Amor est animi impetus, qui universum amovet,
ut nihil videat nisi rem amatam.
Religio fati pars.
Nulli sunt, quorum alteri melius intellegant alteros quam sacerdotes et milites.
Quod proli continget, matris est opus.
Sunt res duae, quibus actiones humanae incitentur: commodo proprio et metu.
Bellum cum feminis gestum bellum est unicum, ex quo viri victores discedunt se recipientes.
Noctem inter feminam pulchram et caelum pulchrum dividere summa est beatitudo in terris.
Hoc est commune animo forti et amori: uterque spe alitur.
Cerebrum memoriae vi carens castelli instar est, quod praesidio caret.
Quidam lapidibus dixit: Estote humani!
Qui responderunt: Adhuc sat duri non sumus.
Qui mundum in statu, quo versatur, versari vult, non vult eum permansurum.
Vita multo esset simplicior, nisi te offendissem.
Sed alia esset vita ac mea.
Ineptiae sunt, ait mens sana.
Est, quod est, ait amor.
Est miseria, ait ratio.
Nihil est nisi dolor, ait metus.
Omni caret spe, ait cognitio.
Est, quod est, ait amor.
Est ridiculosum, ait superbia.
Est leve, ait peritia
Est, quod est, ait amor.
Qui dicit: hic dominatur libertas, mentitur, libertas enim non dominatur.
Dum humani generis interitum certissime constat,
contra eum vires contendere operae pretiumst omnes.
Mundo es aliquis, sed alicui es mundus.
Qui se reddit papam morum et praeceptorem amoris,
tam aegrotus est quam papa.
Ne de eo dubitaveris, qui tibi se timoris plenum esse dicit,
sed time, qui tibi se omni dubio carere dicit.
Quod nemo crediderit,
quod nemo scivisse potuit
quod nemo suspicatus sit licuit,
id iterum fuerit,
quod nemo voluisse voluit.
Libertatis imperium in necessitatis imperio est somnium necessarium.
Tempus, quo vivimus, est tempus unicum, quod nobis est.
Facultatem bene loquendi scriptor nullo modo alio sibi conservare potest nisi ea non abutenda.
Promissum fractum scelus est pronuntiatum. Nonne quidem et promissum infractum fuerit
scelus non pronuntiatum?
Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 55 Gäste