Maria Ebner de Eschenbach baronissa scriptrix Moravico-Austriaca obit Vindobonae.
Nata est Marie Dubský de Třebomyslice in quadam regia in Moravia sita a.d. prid. Sept. anno MDCCCXXX.
Innotuit fabulis psychologicis, quae ad gravissimas pertinent eius generis.
https://www.google.de/search?q=ebner+es ... &sa=X&ved=Amici vere boni sunt illi, qui nos non ignorant et tamen fidem erga nos servant.
Qui sapientior est, cedit! O quae veritas tristis! In qua posita est imperium stultitiae mundanum.
Qui nihil novit, omnia credat opusst.
Qui melior fieri velle desiit, bonus desinit esse.
Plurimis plus amoris opus est quam merentur.
Qui liberum esse arbitrium putat, numquam amavit nec umquam captus est odio.
Qui suae non memor est pueritiae, malus est educator.
Linguae spiritus clarissime revelatur iis sententiis, quas transferri non liceat.