Abhinc ... annos

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: Abhinc C annos

Beitragvon marcus03 » Mi 3. Apr 2024, 09:20

Marlon Brando Iunior scaenarius Americanus nascitur Omahae, quae urbs in civitate Nebrascae sitast.
Decessit Kal. Iul. anno CCIV in urbe Angelorum.
Bis praemio affectus est, quod OSCAR appellatur (annis MCMLV et MCMLXXIII).
Innotuit e.g. pelliculis, quae inscribuntur CONSPIRATIO IN NAVE BOVNTY FACTA ET COMPATER.
Qui pro iuribus Indianorum pugnare non desiit modo resistens isti, quo Indiani in pelliculis exhibentur
Americanis.

Tum es inclutissimus, cum numerum telephonicum occultum habeas opus est.


Plurimis, qui in Hollywood felicissimi sunt, in vita privata fortuna non favit.


Scaenarii sunt homines, qui aures non praebeant, si alii de se non loquantur..


Cave, ne inimicos oderis tuos. Qua re iudicium debilitatur tuum.

Qui nullam viam carpit nisi suam ipsam, eum nemo consequi potest.


Mihi erant plus amorum quam ut mihi dicere liceret me esse virum vulgarem et ratione praeditum.


Ego quoque venalis sum. Pelliculas stultas feci pecuniae tantum causa.


Numquam fui incautus. Incautis esse feminis et pueris ac puellis licet, non licet viris.


Plus successus tibi eidem esse perniciei potest ac mala fortuna.

Actor omnium optimus est canis meus. Qui cum fame vexatur, simulat se me amare.


Actorem esse concubitus est instar: Quem parvi non puto, sed sunt aliae res, quae mihi maioris sint
momenti.


Per vitam omnem mendax fui. Homo quisque quidem mentitur.
Ego sum mentiendi artifex.


Omnia, quibus vita redditur difficilis, oriuntur, cum illi feminae, quae tibi maxime placeat,
semel tantum occurras.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11508
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc MDCXXVII annos

Beitragvon Zythophilus » Do 4. Apr 2024, 05:49

Ambrosius regnum caeleste iubetur adire
sanctaque in aede Dei praesulis ossa manent.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16940
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc CCXXXIX annos

Beitragvon marcus03 » Do 4. Apr 2024, 08:33

Bettina von Arnim scriptrix, delineatrix, componistria Theodisca nascitur
Elisabeth Catharina Ludovica Magdalena Brentano Francoforti.
Quae ad aetatem pertinet Romanticam.

Mentem extendere velle revelationis est spiritualis.


Amor cognitio est et ea est possessio.



Homini cuique conscientia est, qua monetur, ne quid metuat
nec praetermittat, quod cor poscat ab eo.


Eros est pulchritudine infinita, quae per animam lucet rosae lucis instar.


Nemo nisi ille, qui levitate, gaudio voluptateque mundum sibi servare scit, tenet captum eum.


Pulchritudo animae alimentum vitale.


Amor verus mentem sentit et in corpore, in pulchritudine, quae sensibus percipitur.


Pulchritudo mens est, cui est corpus sensibus praeditum.


Omnia sunt mysteria, natura omnis, eius vis magica, amor, id, quo anima impletur, eiusque dolores
.

Pulchritudo quaeque cognitio est tuae pulchritudinis propriae.


Amari volo aut comprehendi. Alterum est idem ac alterum.


Philosophia est symbolum animi inter hominem et Deum concitati.


Intellegere est amare; quod non amamus, non intellegere possumus.
Quod non intellegimus, nobis non adest.


Errore ecclesiae doctorum dicentium Deum esse sapientiam
effecit, ut nonnullae res impulsu afficerentur; Deus enim animi est concitatio.


Et somno, qui sensibus percipiatur, ita fruamur oportet, ut balsamo sit menti nostrae.


Amor est oculus spiritualis, qui divina cognoscat.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11508
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc MCCCLXXXVIII annos

Beitragvon Zythophilus » Do 4. Apr 2024, 16:52

Baeticus praesul perit Isidorus,
omnibus qui tunc sociis uir anteit
et libros scribit sapiens refertos
utilitate.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16940
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc MMLXXIX annos

Beitragvon Zythophilus » Fr 5. Apr 2024, 07:38

Tres sua confirmant homines clam foedera Luccae,
foedera ubi prius haec constituere uiri.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16940
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc CXVI annos

Beitragvon marcus03 » Fr 5. Apr 2024, 08:38

Herbert von Karajan praefectus musicus Austriacus nascitur Iuvavi.
Obiit a.d. XVII Kal. Aug. anno MCMLXXXIX in oppido Anif in civitate Iuvavi sito.

Ille, qui omnia, quae sibi proposuit, assecutus est, verisimiliter minora elegit.

Quodcumque artifex perfecit victoria est de pigritia humana parta.


Praefecti musici sunt operarii disciplinae certae periti, quibus est peritia XX annorum.

Musica musicae gratia audiri volo.


Qui destruit formam, et id destruit, quod continetur ea.


Reincarnationem esse mihi persuasi. Certe revertar.


Praefectum esse musicum est ars sciendi, quando gregem musicorum non disturbari oporteat.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11508
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc MMLXXIX annos

Beitragvon Zythophilus » Sa 6. Apr 2024, 06:49

Romanum uinci uidisti, Thapse, senatum
fugeruntque tui Caesaris arma, Cato.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16940
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc LXVIII annos

Beitragvon marcus03 » Sa 6. Apr 2024, 11:35

Reinholdus Carolus Wernerus Schneider scriptor Theodiscus, qui operibus Nazistis resistebat,
obit Friburgi, quae urbs in Brisgovia sitast.
Natus est a.d. III Id. Mai anno MCMIII Badeniae-Badeniae.
Anno MCMLVI praemio affectus est, quod tribuitur ab societate libros in Germania vendentium.
Anno MMII ei pittacium dedicatumst epistolare extraordinarium.
Doctor erat honoris causa universitatis Friburgensis ab anno MCMXLVI.
Composuit et carmina, quae appellantur soneta.

https://de.wikipedia.org/wiki/Reinhold_Schneider

Ex culpae circulo nulla re liberamur nisi veritate acerba.

Homo libertatis periculum suae subire debet i.e. facultatem, ut quod agat, ad irritum cadat.

Amor se defendit, cum se facit sacrificium.


Nobis discendumst cogitationes ad pacem pertinentes cogitare.


Vita cottidianam sustineamus oportet nec tempore, quod veniet.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11508
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc DCXCVII annos

Beitragvon Zythophilus » Sa 6. Apr 2024, 14:08

Luminibus uatis conspecta est Laura Petrarcae
atque ei uersiculos inde poeta dicat.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16940
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc CVI annos

Beitragvon marcus03 » So 7. Apr 2024, 11:44

Martinus Iulius Hertz philologus Theodiscus nascitur Hammoniae.
Decessit a.d. X Kal. Oct. anno MCMXCV Vratislaviae.
Qui optime meruit de operibus grammatici Prisciani et scriptoris Auli Gellii edendis.
Philologiam docuit Gryphiswaldiae et Vratislaviae.

https://de.wikipedia.org/wiki/Martin_Hertz

Eodem die anni anni MDCCCLX in lucem editus est philologus Britannus Iacobus Iames,
qui a.d. II Kal. Sept. anno MCMVII obiit Aberdoniae.
Qui innotuit Platone edendo et interpretando (Apologia, Kriton, Eutyphron, Protagoras) et contributis
seriei orationum, quae appellantur "Gifford Lectures", quae sunt de Graeciae praeceptoribus religiosis.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11508
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc CXIII annos

Beitragvon marcus03 » Mo 8. Apr 2024, 08:07

Aemilius M. Cioran philosophus et scriptor Romanianus nascitur in Transilvania.
Decessit a.d. XII Kal. Iul. anno MCMXCV Lutetiae.
Quod scripsit, multum continet pessimismi de mundo homineque.
Imprimis edidit libros ex aphorismis compositos.

Religio Christiana omnis nihil est nisi subitus lacrimarum impetus,
ex quo reliquiae superfuerunt acerbae tantum.


Initiium cogitationis subitae quodque oriundumst ex mentis laesione, quae percipi vix possit.

Permittendo, ut homo fieret, natura raticionandi commisit errorem: sibi ipsi insidias struxit.


Revera omnes cogitationes subitae falsa sunt et absurda. Remanent homines tantum tales,
quales sunt



https://de.wikipedia.org/wiki/Emil_Cioran
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11508
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc MDCCCVII annos

Beitragvon Zythophilus » Mo 8. Apr 2024, 09:09

Flumina ubi duo sunt saeuus Caracalla necatus,
caedere qui fratrem iusserat ipse Getam.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16940
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc MDXXXIII annos

Beitragvon Zythophilus » Di 9. Apr 2024, 06:36

Flauius est Zeno defunctus Caesar Isaurus,
quo periit princeps, Roma, regente tuus.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16940
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc CCIII annos

Beitragvon marcus03 » Di 9. Apr 2024, 11:49

Carolus Petrus Baudelaire scriptor et lyricus Francogallus in lucem editur Lutetiae.
Obiit a.d. III Kal. Sept. anno MDCCCLXVII ibidem.
Innotuit corpore carminum, quod inscribitur FLORES.
Inter eos est fuit, qui viam patefecerunt modernis litteris Europaeis.

Qui Evam illecebrosam et simul matrem familias sibi exoptat bonam,
facere non potest, quin vivat bigamus.


Amor tanto damno non est, quam unum cochlear acidi ex chloro et hydrogenio composit
in stomachum vacuum immissum.


Sacrificio superstitionem confirmat conversio rerum.

Deus natura est unica, cui opus non est esse ad imperandum.


Femina rivali carens celeriter senescit.

Somniare velle opus est, ut somniare possimus.


Quid est amor? Desiderium sibi ipsi effugiendi.


Sinceritas perfecta et absoluta via est, ut ad nostrum vivendi genus proprium perveniamus.


Cum ecclesia amorem supprimere non posset, eum disinfecit. Qua de causa matrimonium instituit
.
Amor propensio ad meretricium. Nihi est, quo perfruimur,
quod oriundum non est ex meretricio.


Nulla est delectatio maior quam hominem quendam opprimere, cum ei plus praebemus exspectato.


Feminas eo magis amamus, quo alieniores sunt nobis.

Voluptatis desiderium nostrum nos cum rebus praesentibus coniungit.
Cura salutis nostrae efficit, ut pendeamus ex futuris.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11508
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc LXIX annos

Beitragvon marcus03 » Mi 10. Apr 2024, 13:10

Petrus Teilhardus de Chardin sacerdos Societatis Iesu,palaeontologist,anthropologist philosophusque
Francogallus obit Neoeboraci.
Natus est Kal. Mai. anno MDCCCLXXXI in regia Sarcenat apud Augustonemetum sita.
Qui optime meruit de origine generis humani investiganda et explicanda, cuius gradus sunt hi:
cosmogenesis-biogenesis-anthropogenesis-Christogenesis
Cuius scripta ab ecclesia Catholica timidissima diu suppressa esse constat.
Ab anno MCMXXVI in Sinis versatus est, qua in terra magnam vitae partem peregit.
Innotuit libro, qui Theodisce inscribitur HOMO IN COSMO SITUS anno MXMLV primum prolatus.

Mundi mysterium ubique locorum invenitur, in quibus nobis contingit,
ut universum cognoscamus perspicuum.


Amor est omnium virium cosmicarum vis maxime universalis et plena mysteriorum maximorum.


Mundi erit eius, qui huic terrae spem offerre possit maximam.


Per feminam et per eam solam vir solitudini sibi ipsi petitae effugere potest,
in qua ne sua perfectione inclusus teneatur periculum est.


Divitiae bonae non sunt, nisi adhibentur ad mentem augendam directae .


In sua natura intima mundus constat ex conscientia,
quae carne et ossibus circumdata est vestimentis.


https://de.wikipedia.org/wiki/Pierre_Te ... de_Chardin
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11508
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 63 Gäste