Egomet, qui non solum in Bavaria sum medicus, sed etiam in Austria, dicam:
Nos eādem linguā utimur: Quid plura dicam ? Diligimus Iuvavum (Salzburg) et Austriaci diligunt oppidum, quod appellatur nostrā linguā "Berchtesgaden".
Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team
Tiberis hat geschrieben:Bernhardi lignatione modo summa cum voluptate relecta non facere potui, quin haec ridicule ac facete dicta in Latinum convertere temptarem, quamquam haud ignoro vix fieri posse, ut sermo Bernhardianus apte Latine reddatur....
Tertia quidem vigilia ius mali terreni afferri iubere percamque coctam praenuntiare perversitatis est. ad quam prompti nulli sunt nisi coniuges Auersbergii, mecum cogitavi adversus Ioannam sedens, quae suum ius , ut solebat, more suo edebat digito minimo dextrae , cum cenabat, uno saltem centimetro longius distante. Percam tertia vigilia afferri histrionis aulici causa, cuius barbae iam, cum ius suum mali terreni maxima celeritate, veluti fame confectus, ad dimidium sorbuisset, id ipsum ius mali terreni adhaesit. „Ekdalis partes“, inquit ius sorbens, „iam per decennia desiderabam“, et deinde, denuo ius sorbens et quidem post secundum quodque verbum ex cochleari ius sorbens, „Ekdalis partes“, dixit ius sorbens,“iam semper“, ius sorbens„ partes erant“, ius sorbens, „mihi desideratae“ ius sorbens, cum etiam inter duas sorbitiones „per multa“ , deinde rursus post duas sorbitiones „decennia“ dixit, „partes optatas“ ita elocutus quasi de crustulo quodam loqueretur.
Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 40 Gäste