A. d. VIII Id. Ian. Die Epiphaniorum.

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

A. d. VIII Id. Ian. Die Epiphaniorum.

Beitragvon consus » Mo 6. Jan 2014, 10:48

Anno Salutis MCLXIV, id est octingentis quinquaginta ante annis, imperator Fridericus Primus, cognomine appellatus Barba Russa, Trium Magorum corpora ex expugnata urbe Mediolano in urbem Coloniam Agrippinensem ‘detrahi’ iussit. Quid illo tempore factum sit, Bonvesinus de Ripa, scriptor Italus, in libro narrat qui inscribitur De magnalibus Mediolani (5, 5sq.)*:
Qui [sc. imperator Fridericus, c.] murum civitatis altissimum et hedificia prorsus delevit, et quinque annis continuis angustiosis oneribus humeros civium crudeliter honeravit; et, quod in deterius et maius opprobrium nobis cessit, trium Magorum corpora, quae in civitatem nostram anno .CCCXIIII. beatus Eustorgius ab urbe Constantinopolitana miraculose transvesit, proh dolor! Coloniam, Alemanie civitatem, per eiusdem civitatis archiepiscopum detracta fuere.
Mediolani conspicitur expilatum sepulcrum trium Magorum, in aede autem cathedrali Coloniensi homines pretiosissimam illam arcam auream qua Magorum ossa contineri dicuntur vehementer admirantur. Exstat et portula per quam Rainaldus de Dassel archiepiscopus tum Agrippinensis reliquias in urbem inferendas curavit**. Equidem puto cives Agrippinenses, nisi hoc factum esset, grandem suam aedem cathedralem non exstructuros fuisse.
_________________________________________________________________________
* Bonvesin da la Riva, Le Meraviglie di Milano, De Magnalibus Mediolani, testo a fronte, traduzione di Giuseppe Pontiggia, introduzione e note di Maria Corti, Milano 1974, p. 122.
** A. d. VII id. Iun. a. MCLXIV.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 71 Gäste