de Latinitate equina sive equestri ;)

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

de Latinitate equina sive equestri ;)

Beitragvon ille ego qui » Mi 21. Aug 2013, 01:16

salvete sodales,

cum novas res video, non possum, quin nomina eorum Latina quaeram ... ;) quod autem equo vehi discere modo coepi (hodie autem "sessio" erat altera), quid inter haec interesset vocabula indagabam: capistrum, lorum, habena, frenum ...

en id calceorum genus, quod "Chaps" appellatur:

Bild
nonne Latine sunt "cernui" ("gamaschen")? :)

- adhuc tamen dubito, quomodo TRENSE Latine reddatur (quam rem aetate Romanorum constat fuisse, ecce enim: http://de.wikipedia.org/wiki/Trense)

- num ea res, quae nunc LONGE vocatur, antiquitus iam fuerit, nescio. tamen quaero, quomodo Latine reddi possit!

bene valete :)
Zuletzt geändert von ille ego qui am Mi 21. Aug 2013, 01:25, insgesamt 2-mal geändert.
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6958
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: de Latinitate equina sive equestri ;)

Beitragvon ille ego qui » Mi 21. Aug 2013, 01:24

longe = funis?
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6958
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: de Latinitate equina sive equestri ;)

Beitragvon Zythophilus » Mi 21. Aug 2013, 08:53

Mirare, sodalis, nam translatore googlico usus aliquid utile inueni: "Trense" frenum.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16986
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: de Latinitate equina sive equestri ;)

Beitragvon consus » Mi 21. Aug 2013, 14:58

Salve, Ille!
Nescio an tibi hi placeant libri:

Commenii Orbis sensualium pictus:http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/comenius1698/0172/image?sid=edbfe880c9cbd2ce60f627ffc55ef9a7, p. 170sq.

et

J. E. Gailer, Neuer orbis pictus für die Jugend: http://digital.ub.uni-duesseldorf.de/ihd/content/pageview/2291718, p. 312sq.

...en id calceorum genus, quod "Chaps" appellatur...
Forsitan uti nobis liceat voce ocreae. Cf. Georges et L&S s.v.

Multos constat in rete libros exhiberi veteres Latine scriptos. Quid ergo mirum, si etiam hunc reperimus librum, qui ad artem equitandi pertinet? Joannis Melchioris Maderi Equestria sive de arte equitandi libri duo (http://gdz.sub.uni-goettingen.de/dms/load/img/?PPN=PPN739714279&IDDOC=1224110).

Vale. Utinam ne equus te decutiat!

:lol:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: de Latinitate equina sive equestri ;)

Beitragvon ille ego qui » Mi 21. Aug 2013, 16:31

gratias tibi ago, mi Conse

orbes illos pictos quam primum inspicere sententia mihi iam stabat. quod tamen his diebus non licet, quod domi parentum moror a libris meis nimis longe, eheu, remotus ;) quo gratius istos nexus accepisse!
maximas gratias ago pro verbis salivarii atque ocreae (cuius paene oblitus eram) frenique

:klatsch:
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6958
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: de Latinitate equina sive equestri ;)

Beitragvon ille ego qui » Fr 23. Aug 2013, 11:45

hoc quoque lexicon olim a Laptopio nostro optimo iure commendatum (quod tum statim mihi comparavi) haud inutile mihi erat Latinitatem equestrem cognoscenti :)

viewtopic.php?f=23&t=38646&hilit=altert%C3%BCmer
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6958
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: de Latinitate equina sive equestri ;)

Beitragvon Zythophilus » Fr 23. Aug 2013, 14:15

Vindobonam uenies hominemque uidebis, amice,
quem te quadrupedes pascere nosse puto.
En, ideo quaeris de rebus equestribus, ut tunc
de grege, qui male olet, dicere cuncta queas.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16986
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: de Latinitate equina sive equestri ;)

Beitragvon ille ego qui » Fr 23. Aug 2013, 16:50

eheu, caligo, mi Martine! quis homo tibi ante oculos versatur?
res autem eo difficilior est, quod haec tua sententia ambigua est:

quem te quadrupedes pascere nosse puto.


= qui, ut puto, te quadrupedes pascere novit :?

= quem, ut puto, quadrupedes pascere novisti :?


:wink:
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6958
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: de Latinitate equina sive equestri ;)

Beitragvon Zythophilus » Fr 23. Aug 2013, 18:49

Tune pascis equos?
Scisne hominem Vindobonae - uel potius prope Vindobonam - habitantem, qui equos pascit?
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16986
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: de Latinitate equina sive equestri ;)

Beitragvon ille ego qui » Fr 23. Aug 2013, 18:52

nullius equidem memini ... :?
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6958
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: de Latinitate equina sive equestri ;)

Beitragvon Zythophilus » Fr 23. Aug 2013, 19:00

Cum eo locutus es. Ne quid falsi putes, me eum non esse scito.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16986
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: de Latinitate equina sive equestri ;)

Beitragvon ille ego qui » Fr 23. Aug 2013, 19:08

vae! enecas! minime video, quo tendas ...
praeter te, Scoparium, Fautorem, Alesium nullius memini :-(
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6958
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: de Latinitate equina sive equestri ;)

Beitragvon Zythophilus » Fr 23. Aug 2013, 19:17

Ex his, quos modo enumerasti, tribus unus est.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16986
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: de Latinitate equina sive equestri ;)

Beitragvon Zythophilus » Fr 23. Aug 2013, 19:30

Post aliquot calices, quem dico, debuit ire,
utque daret faenum, rus properauit, equis.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16986
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: de Latinitate equina sive equestri ;)

Beitragvon ille ego qui » Fr 23. Aug 2013, 20:04

Zythophilus hat geschrieben:Post aliquot calices, quem dico, debuit ire,
utque daret faenum, rus properauit, equis.


dicisne Scoparium? nihil memini :D
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6958
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Nächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 1 Gast