ego quoque nunc adsum.

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

ego quoque nunc adsum.

Beitragvon passer » Fr 12. Nov 2010, 21:03

Salvete amatores linguae Latinae!

Modo gaudens inveni hoc forum. Praecipue gaudeo, quod hic latine loqui possum. Falcultas rare datur! Dubito quin bene scribam, cum exercitus non sim. Sed, ut homines Britannici aiunt, "Try and error".
Valeatis.

passer
Benutzeravatar
passer
Quaestor
 
Beiträge: 70
Registriert: Fr 12. Nov 2010, 20:51

Re: ego quoque nunc adsum.

Beitragvon Christophorus » Fr 12. Nov 2010, 23:09

salve et tu :stretch:
Timeo Danaos et donuts ferentes.
Christophorus
Senator
 
Beiträge: 2818
Registriert: Sa 27. Nov 2004, 23:43

Re: ego quoque nunc adsum.

Beitragvon consus » Fr 12. Nov 2010, 23:11

Passer, ades gratus: nunc scribere fortiter aude!
Quid Latii lingua lautius esse potest?

:stretch:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: ego quoque nunc adsum.

Beitragvon Medicus domesticus » Sa 13. Nov 2010, 18:41

Salve, passer!
Tibi quoque, o passer, salutem dico plurimam, qui sim amicus sermonis Latini.
Spero te hoc in foro Latino manere....ne avolaveris!
:stretch:

Optime vale.
Medicus domesticus
Dominus
 
Beiträge: 7287
Registriert: Di 9. Dez 2008, 11:07

Re: ego quoque nunc adsum.

Beitragvon Zythophilus » Sa 13. Nov 2010, 19:17

Tu sequere Aeneadas. Latrinae porta, sodalis,
scripta tuis manibus uerba Latina ferat!
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16958
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: ego quoque nunc adsum.

Beitragvon passer » Sa 13. Nov 2010, 20:13

Gratias ago vobis me salutantibus! :klatsch:

Quoniam studens Latinitatis sum, orationes Ciceronis transferendas novi et ea verba , quibus in iudiciis et ad senatum populumque utitur, sed non illas res cottidianas. Habetisne, quaeso, tabellas verborum cottidianarum rerum vel totorum brevium dictorum?

Heu, tam longe haec scripsi!
Valeatis.

passer
Benutzeravatar
passer
Quaestor
 
Beiträge: 70
Registriert: Fr 12. Nov 2010, 20:51

Re: ego quoque nunc adsum.

Beitragvon Tiberis » Sa 13. Nov 2010, 22:16

passer, deliciae meae puellae :D ...
passer, gratus ades. Latina lingua
hoc nobis colitur foro vetusta:
Consi consilium bonum sequaris:
aude scribere! nam optimus magister
usus est. agedum, sodalis, aude!
:)
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11884
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: ego quoque nunc adsum.

Beitragvon passer » So 14. Nov 2010, 11:21

Tiberis, poeta magnus es! :)
Mihi plancent tui versus!

Iam scripsi sex versus elegicos, sed tres horas laborabo. :(
Valeatis.

passer
Benutzeravatar
passer
Quaestor
 
Beiträge: 70
Registriert: Fr 12. Nov 2010, 20:51

Re: ego quoque nunc adsum.

Beitragvon Zythophilus » So 14. Nov 2010, 20:23

En, ubi sunt elegi? Noli celare, poeta,
quicquid discipulo grata Camena dedit!
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16958
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: ego quoque nunc adsum.

Beitragvon consus » Mo 15. Nov 2010, 11:03

Nunc est canendum passeri blandum melos.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: ego quoque nunc adsum.

Beitragvon Medicus domesticus » Mo 15. Nov 2010, 12:25

passer hat geschrieben:Quoniam studens Latinitatis sum, orationes Ciceronis transferendas novi et ea verba , quibus in iudiciis et ad senatum populumque utitur, sed non illas res cottidianas. Habetisne, quaeso, tabellas verborum cottidianarum rerum vel totorum brevium dictorum?


Medicus passeri s.p.d.
Sermo Latinus discitur scribendo ;-) . Converte constanter verba sententiasque e nostra lingua in Latinum. Lege non solum opera Ciceronis, Caesaris, Livi et al. in universitate scholaque bene nota, sed etiam epistolas Ciceronis, Plini et Petroni Satyrica. Quae opera te adiuvabunt in Latine scribendo. Hoc in foro invenies etiam forum "aenigmata" nominatum, quo nos aenigmata Latina proponimus. Etiam nonnullos sodales Latini sermonis peritissimos in foris versantes ibi videbis.
Licet tibi errare, nemo nostrum te discerpet! :lol:

Optime et feliciter vale :)
Medicus domesticus
Dominus
 
Beiträge: 7287
Registriert: Di 9. Dez 2008, 11:07

Re: ego quoque nunc adsum.

Beitragvon Medicus domesticus » Sa 20. Nov 2010, 22:54

Timeo, ne passer avolaverit noster....
Proterruimusne illum verbis Latinis?
:eek:
Medicus domesticus
Dominus
 
Beiträge: 7287
Registriert: Di 9. Dez 2008, 11:07

Re: ego quoque nunc adsum.

Beitragvon Zythophilus » So 21. Nov 2010, 14:46

Hinc fugit ales. Auolauit hinc passer.
Sermone pulsum passerem putas nostro?
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16958
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: ego quoque nunc adsum.

Beitragvon passer » So 21. Nov 2010, 17:37

Passer iam adest. Cui non erat tempus scribendi. Consumit enim multum temporis. Tardius scribo.

Versus eligicos iam scribam, sed modo vidi me in primo versu erravisse. error mihi est dirigendus.
Valeatis.

passer
Benutzeravatar
passer
Quaestor
 
Beiträge: 70
Registriert: Fr 12. Nov 2010, 20:51

Re: ego quoque nunc adsum.

Beitragvon passer » So 21. Nov 2010, 18:15

Veniam peto hendecasyllabo:

canam fortiter ales hic proterve
vobis carmina expetita dulcia.

:wink:
Valeatis.

passer
Benutzeravatar
passer
Quaestor
 
Beiträge: 70
Registriert: Fr 12. Nov 2010, 20:51

Nächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 58 Gäste