De voce Francogallica Louvre

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

De voce Francogallica Louvre

Beitragvon consus » Fr 12. Feb 2010, 16:57

Consus Francogallo ceterisque amicis pariter omnibus sal.
Nuper cum Lutetiae essem Parisiorum, ingens illud quoque visitavi aedificium, cui nomen est Louvre. Nescio quomodo subito inter collegas quaestio de illius nominis orta est origine. Sunt qui vocem Louvre ductam esse putent a Lupara: res incerta sane videtur esse; nam ductrix nostra Francogalla, mulier doctissima, nescire se fatebatur. Vos quid sentitis, amici?
Valete. Pr. Id. Feb. Ex Rhenania his diebus bacchabunda.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: De voce Francogallica Louvre

Beitragvon Francogallus » Fr 12. Feb 2010, 19:43

Salve.
Nomen latinum hujus musei est "Luparum", sive Museum Lupariense.
Nosmet saepe de illo museo loquimur in convetionibus circulis latini lutetiensis.
Adest symbola apud Vicipaediam, nomine "Museum Lupariense".

In Francogallia sunt nonnulae urbes quae Francogallice vocantur "Louvre" sive "Louvres", latine autem "Lupara", sive "Luparum".

vide
:
http://books.google.fr/books?id=uK0AAAA ... um&f=false
Benutzeravatar
Francogallus
Civis
 
Beiträge: 20
Registriert: Mi 20. Jan 2010, 19:19
Wohnort: Prope Lutetiam Parisiorum

Re: De voce Francogallica Louvre

Beitragvon consus » So 14. Feb 2010, 12:30

Gratias tibi ago, amice, pro re explicata. Quod vero ad globulos attinet, me scito distrahi cogitatione. :lol:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm


Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 43 Gäste