Timeo lectorem unius libri.

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Timeo lectorem unius libri.

Beitragvon consus » Fr 11. Jan 2008, 15:38

Consus amicis suis sal.

Notum vobis esse puto illud Timeo lectorem unius libri vel Timeo hominem unius libri.
Quaero, quis haec verba excogitaverit. Et libris et rete inspectis duo mihi ante oculos scriptores obversantur, SS. Augustinus et Thomas Aquinas.

At – pro dolor! – Indice Thomistico usus verba homo unius libri in S. Thomae Aquinatis operibus non apparere comperi. Qua de causa dictum illud ab Aquinate excogitatum esse nego.

Equidem prorsus nescire me fateor, quo loco apud Augustinum verba illa reperiantur.

Forsitan verba sint sine nomine scripta. Vos quid censetis, amici?
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Beitragvon Zythophilus » Fr 11. Jan 2008, 16:01

MZ CONSO
Compluribus locis sententia
Lectorem unius libri timeo, ergo omnia disce; videbis postea nihil esse superfluum.
laudatur. Quam Sco Thomae attribuentes, quo ex opere sumpta sit, non memorant.
Forsitan, tota sententia usa locum facilius inuenturus sis.

VALE
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16957
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Beitragvon consus » Fr 11. Jan 2008, 16:31

Maximas tibi ago gratias, mi optime Zythophile, pro responso tam celeriter dato. Auctore te hoc repperi:

Verba
Omnia disce, videbis postea nihil esse superfluum. Corarctata scientia iucunda non est

leguntur in Hugonis S. Victoris Didascalico de studio legendi (VI 3, PL 176, 800 C).

Equidem vehementer doleo, quod PL (!) domi inspicere nequeo. Forsitan et illud Lectorem etc. dictum sit S. Victoris.

Pergamus ergo rem inquirere.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Homines nullius libri

Beitragvon Zythophilus » Fr 11. Jan 2008, 17:02

MARTINVS CONSO
Code: Alles auswählen
Territus hoc cerno iam multos tempore miro,
 quos dicas homines nullius esse libri.

VALE
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16957
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Beitragvon consus » Fr 11. Jan 2008, 17:11

Summae mihi voluptati esse scito, mi optime amice, disticha tua politissima!
-------------
Opera Hugonis S. Victoris in Bibliotheca Augustana exhibentur. Didascalico inspecto (801 A) illud Lectorem unius etc. non inveni, quod valde doleo. Ubinam litterarum latet?
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Beitragvon Zythophilus » Fr 11. Jan 2008, 17:27

Thomas Aquinas forsitan illa uerba non dixerit, sed dicere potuit.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16957
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Beitragvon consus » Fr 11. Jan 2008, 17:35

Optime quidem dictum, amice, neque tamen acquiesco... Unde nobis auxilium?
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Beitragvon Apollonios » Fr 11. Jan 2008, 19:06

Apollonios Conso doctissimo.

Ernst Lautenbach: Latein-Deutsch: Zitaten-Lexikon
timeo lectorem unius libri (Augustinus a Hippo Regio)
timeo hominem unius libri (Thomas de Aquino); cave ab homine unius libri

in sermone episcopis Augsburgiensis Viktor Josef Dammertz, XXX. ianuarii die, anno MMI, legimus Thomam scripsisse "Lectorem unius libri timeo, ergo omnia disce; videbis postea nihil esse superfluum."

http://it.wikipedia.org/wiki/Timeo_hominem_unius_libri
http://en.wikipedia.org/wiki/Homo_unius_libri

s.t.s.b.
וָאֹמַר מִי־יִתֶּן־לִּי אֵבֶר כַּיּוֹנָה אָעוּפָה וְאֶשְׁכֹּנָה ׃
et dixi quis dabit mihi pinnas columbae ut volem et requiescam
ps. 55,7
Benutzeravatar
Apollonios
Dictator
 
Beiträge: 1395
Registriert: Mi 28. Feb 2007, 18:34
Wohnort: Berolinum

Beitragvon consus » Fr 11. Jan 2008, 19:17

Salve, mi Apolloni!

Inscriptiones interretiales abs te memoratae notae mihi sunt, tamen gratias tibi ago pro epistula tua.

episcopus Augsburgiensis Viktor Josef Dammertz, XXX. ianuarii die, anno MMI, legimus Thomam scripsisse "Lectorem unius libri timeo, ergo omnia disce; videbis postea nihil esse superfluum."

Quod ad verba omnia disce etc. pertinet, episcopus ille errat; verba enim sunt, ut iam demonstravi, Hugonis de S. Victore.

Et illud Timeo hominem etc. abs S. Thoma Aquinate scriptum esse nego.

Alius ab alio parum diligenter nomina scriptorum describere videtur: o turpissimam socordiam!

Quaestio ergo nondum ad finem adducta est.

Fac valeas.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Beitragvon Apollonios » Fr 11. Jan 2008, 20:22

Erich Kaestner scripsit: libri scholæ sunt libri descripti de libris descriptis; ecce quod rite appellatur.
paret istud non solum de scholæ libris dicendum.
וָאֹמַר מִי־יִתֶּן־לִּי אֵבֶר כַּיּוֹנָה אָעוּפָה וְאֶשְׁכֹּנָה ׃
et dixi quis dabit mihi pinnas columbae ut volem et requiescam
ps. 55,7
Benutzeravatar
Apollonios
Dictator
 
Beiträge: 1395
Registriert: Mi 28. Feb 2007, 18:34
Wohnort: Berolinum

Beitragvon juergen » Sa 12. Jan 2008, 14:06

Has sententias neque in "index thomisticus" neque in "corpus augustinianum gissense" reperio.
Gruß Jürgen

Achja: meine Übersetzungen sind alle mit großer Vorsicht zu genießen
juergen
Censor
 
Beiträge: 919
Registriert: Di 4. Jul 2006, 18:41
Wohnort: Paderborn

Beitragvon consus » Sa 12. Jan 2008, 14:30

Maximas tibi ago gratias, amice, pro CAG quoque inspecto.
Quid ergo? Goethe, Faustus, vv. 358sq.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Causa finita?

Beitragvon consus » Mo 21. Jan 2008, 21:14

Consus amicis suis sal.
Nuper Apollodorus, sodalis noster Vindobonensis, vir doctissimus litterarumque peritissimus, electrogramma ad me misit, cui commentariolum ab Andrea Fritsch summa cum diligentia compositum benigne adiunxerat. Quod opusculum inscribitur Timeo lectorem unius libri et in VOCE LATINA 19 (1983), pp. 309-315, editum est.
In pagina 309 scriptum legimus hoc:
Nuper P. C. Eichenseer, moderator VOCIS LATINAE, illud proverbium commemoravit „Lectorem unius libri timeo“ eiusque sententiae auctorem incertum esse subiunxit. Etiamsi primam originem huius verbi indicare ipse non possum, tamen aliquot locos collegi, quibus nixus fortasse aliquis me peritior fontem verum indagare poterit.
Ne longum faciam, hac in epistula nihil aliud afferam nisi quosdam locos ab Andrea Fritsch ex scriptoribus antiquis diligenter excerptos. Quibus studiose perlectis illa verba homo unius libri animadvertetis non solum compluribus formis, i. e. diversis verbis et ordine verborum mutato, adhiberi, sed etiam diverse vel contrarie posse intellegi (p. 313). Qua de causa, ut omittam alia, legere vos oportet, quid scripserint Plinius (epist. 7, 9, 15) et Seneca (epist. 2, 2-4; 45, 1; 88, 2; 120, 22; dial. 9, 9, 4) et Quintilianus (inst. 10, 1, 20; 10, 1, 59; 12, 1, 4sq.).
In fine commentarioli Andreas Fritsch voce homo unius libri demonstrat partim significari hominem laudabilem, partim vituperabilem (pp. 313sq.). Ille enim animum suum colligit ‚unum librum legendo’ eumque omnibus ceteris libris a se lectis praefert, hic odiosae arrogantiae plenus uno solo libro lecto se omnia scire putat de rebus tractatis.
Haec hactenus. Causa finita?
Valete et legite.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm


Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 66 Gäste