Nugae

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Fr 22. Jul 2016, 00:04

En, quod adire licet mihi ab Hercule moenia dicta
tangeturque leui, gaudeo, arena pedi.
Cretica adibuntur Quinctili litora mense
meque salutabit grata taberna frequens.
Regia tecta uagi celsamque uidebimus Idam,
quae genuisse Iouem cognita fama refert,
an stratos calido litus sub sole tenebit
atque ad sola pigris pocula fiet iter?
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16933
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Zythophilo s. p. d. C.

Beitragvon consus » Fr 22. Jul 2016, 15:53

Curetis terra Zythophilum dives habet.
Vadit per artus nunc tremor dirus meos:
Timeo ne taurus capiat Minous ferus
Labyrinthi amicum flexus lustrantem vagos
Ariadna absente. Nescio num sit altera.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: Nugae

Beitragvon consus » Sa 23. Jul 2016, 15:55

Est quidam stultus et demens hoc tempore
Rector qui populo praeest grandi et nobili.
Deos hominesque conculcatis legibus
Offendit cupidus imperandi ne sibi
Grex inimicorum mente obsistat libera.
At certe contra gens dicet quondam potens:
Notum est praeire casui superbiam.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Pridie Kal. Aug.

Beitragvon consus » Fr 29. Jul 2016, 11:30

Rubris vexillis Rheni ripam contegent
Dextram mirantur qui suum Turci ducem
Superbum mente caeca: res est horrida.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Fr 29. Jul 2016, 16:04

Pils Hellas am Strand.jpg
Quo tranans liquidas mutatus Iuppiter undas
– fabula nota refert – uenerat, ipse fui,
sed redii interea: loca sum per multa uagatus,
quae generum Solis regem habuisse ferunt.
Haud breue iter faciens et litus et oppida uisi
atque, Ariadna, tui moenia fracta patris.
Tunc petii Dicten non ausus scandere culmen,
quae superat uirides – gens ibi sedula – agros,
quodque Iouis dicunt, intraui in montibus antrum,
sed neque erat diuus nec capra clara domi.
Sole calente mihi zythus non defuit umquam
resinaque merum saepius acre bibi.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16933
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Mo 8. Aug 2016, 10:11

Cuncta uehicla refert furari fama Polonos
inque uiis ideo nulla manere diu.
Me mea Posnaniam uexit, me raeda reuexit,
nulli tacta tamen: Quam mala raeda mihi est!
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16933
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Mo 8. Aug 2016, 10:22

Etsi terribilis nocet – heu! – sonus auribus intus
atque homines cantu magna theatra fugant,
Pegasus in tecto remanet nec membra mouentur,
nam tamen est uolucer fixus aenus equus.
Dateianhänge
Pegasus Posen 2.jpg
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16933
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

De Pegaso Vindobonensi

Beitragvon consus » Mo 8. Aug 2016, 14:13

Vindobonae passis ater cur Pegasus alis
Se paret in caelum, dic mihi, ferre fugax.

Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Mo 8. Aug 2016, 15:29

Posnaniae summo signum imposuere theatro
nec mihi nosse licet, sitne ibi causa fugae.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16933
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Mo 8. Aug 2016, 15:31

Copernicus et ego.jpg
Post mea terga tuum positum est, Copernice, signum.
Instrumenta, caue, ne tua aena cadant!
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16933
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Do 11. Aug 2016, 10:18

Esse nihil scribo; dic tu nihil esse remittens
chartam, ut utroque loco norimus esse nihil.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16933
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Mi 17. Aug 2016, 08:54

SBB.jpg
Moenibus in mediis puteus: Scatet unda sonatque
lapsaque sub statuis sese aqua iungit aquae.
Hic tua dirumpit manus, o crinite, leonem
teque tenet quadruplex corpore saxeo Atlans.
Cum sim de puteo signisque locutus et unda,
nonne liquor, quaeris, sit Cerealis. Adest.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16933
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Mi 17. Aug 2016, 17:29

Turris dicta nigra indicat fugaces
horas sole diem fouente clarum
et, cum cesseris, alme Phoebe, nocti.
Turrim scandere nobilem fugaces
horae nos uetuere. „Cur?“ requiris.
Tantum temporis esse tum negarunt.
turrisnigra.jpg
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16933
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Do 18. Aug 2016, 11:17

Quam lauat Oceanus, per flores nota uirensque
insula uastata est igne furente diu
nec prope templa, quibus sunt tradita Caesaris ossa
sparsis sistit aquis omnia flamma uorans
deleturque domus, Carolo quae culta fugato est
atque in qua rapuit pallida mors cito eum.

http://www.faz.net/aktuell/gesellschaft ... 87140.html
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16933
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon marcus03 » Do 18. Aug 2016, 12:21

Utra facilior exstinctu est: Flammarum illarum fames an sitis nostri Zythophili?

Iterum carmen pulcherrimum composuisti, o rex distichorum invicte! :hail:
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11497
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 27 Gäste