Nugae

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Sa 25. Dez 2021, 12:40

Et pluit et periit nix frigida nec tegit arua
et radiis calidis tristia cuncta carent.
Carmina quem laudant uel somnia uana, precamur
natali Domini copiam adesse niuis.
Vt tegat, optamus, nix montes, oppida, prata
albusque hoc niuibus tempore fiat ager,
uerum celsa niuem retinent iuga culminaque alta,
cum lutea in madidis uallibus arua iacent.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16935
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Tiberis » So 26. Dez 2021, 02:46

Tempora mutantur, caelum mutatur in illis:
frigora mitescunt diffugiuntque nives.
Heu loca quae nivibus careant, non carmen ad illud
conveniunt, homines quod canere usque solent:
"Leniter a caelo nix candida defluit alto.
Frigore stat rigido nocte silente lacus."
Cur querimur? Res ipsa aliquid boni habere videtur:
sunt, qui laetantur deficiente nive.
Gratus pauperibus,quos dira coegit egestas
vivere sub divo, nonne erit ille tepor?
Nec nivem amat, quicumque vehicla viis nive opertis
dirigit in cursu multa pericla timens.
Oderit ille nives, molem removere coactus
qui fuerit dorso saepe dolente suo.
Est ingrata nivis senibus quoque lubrica moles,
lapsus qui timeant fractaque crura magis.
Ergo cur querimur ?Gratum est, quod caela calescunt.
Frigora quisquis amat, ne tamen his careat :
Montanas petito regiones, quae nive abundant :
Sic gaudere suo quisque modo poterit.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11878
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: Nugae

Beitragvon mystica » So 26. Dez 2021, 09:52

.
Zuletzt geändert von mystica am Di 9. Aug 2022, 12:00, insgesamt 1-mal geändert.
mystica
Dictator
 
Beiträge: 1989
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » So 26. Dez 2021, 11:18

Inspectura nates lepidas dea uertit ocellos
seque nates dignas iudicat esse Venus.
https://upload.wikimedia.org/wikipedia/ ... les%29.jpg
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16935
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon mystica » Mo 27. Dez 2021, 15:18

Bild
mystica
Dictator
 
Beiträge: 1989
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: Nugae

Beitragvon medicus » Mo 27. Dez 2021, 16:14

Ubi invenis has scalas verbis Nasonis inscriptas, Mystica :?
medicus
Augustus
 
Beiträge: 6623
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: Nugae

Beitragvon marcus03 » Mo 27. Dez 2021, 16:34

marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11504
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Nugae

Beitragvon medicus » Mo 27. Dez 2021, 16:46

Salve marce03, non quaesivi quidem catacumbas sed, quo loco Mystica illas scalas invenerit.. :roll:
medicus
Augustus
 
Beiträge: 6623
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: Nugae

Beitragvon Tiberis » Mi 29. Dez 2021, 02:48

Marcum paginam Vikipedianam attulisse opinor, ut de auctore illius versus ( scil. Vergilius !) certior fieres... ;-)
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11878
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Fr 31. Dez 2021, 19:25

Vlltima lux anni radio fouet arua calenti,
uerque quasi egelidum uenerit, aura tepet.
Incipietque tuus cras mensis, Iane, Kalendis
et uenient menses ordine deinde suo.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16935
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re:in annum novum

Beitragvon Tiberis » Sa 1. Jan 2022, 00:32

Minore multi laetitia fugant
annum exiturum, quod remanet lues
molesta , et incerta novum annum
spe et dubia populus salutat.


Utcumque res anno fuerint novo,
ut spe bona, exopto, teneamini et
feliciter , quodcumque vultis,
semper ut eveniat, sodales.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11878
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Sa 1. Jan 2022, 09:25

Heus, nouus annus adest! Ianum saluere iubete,
ut ferat, optantes, nil nisi fausta deus!
Quid dabit incipiens mortalibus annus iensque?
Pestis ut ante furet diffugietne lues?
Vitane reddetur nobis, qualis prius acta est,
ut queat egelido mens bona uere frui?
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16935
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon cometes » Sa 1. Jan 2022, 23:41

Ad Medicum: Scalae cum versibus Vergilii in Fonthill Castle in Doylestown (Pennsilvania) inveniuntur.
Benutzeravatar
cometes
Consul
 
Beiträge: 343
Registriert: Do 6. Mär 2014, 00:45

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » So 2. Jan 2022, 16:28

Nobilitas, ciues, clerus, gens rustica uouit,
dum furor Europen delet agrique flagrant,
haec Matri Mariae sese delubra daturos,
si Maurus patriam non tetigisset atrox.
Egregium fanum struxere silentibus armis,
reddita cum iam pax grata quiesque foret.

https://www.tirol.gv.at/fileadmin/_proc ... 1607d.jpeg
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16935
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Mi 5. Jan 2022, 11:31

Quod tot sederit in solio regina per annos,
insula gaudebit pocula plena petens.
Nam tribuet spatium caupona bibentibus auctum,
ut sacra sic faciant principe digna sua.

https://www.oe24.at/leute/international ... /504902459
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16935
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 73 Gäste