Nugae

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » So 30. Okt 2016, 21:10

Certe est digna suis spumans ceruisia templis
et sacra in his facio mente petita pia.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16954
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Mo 31. Okt 2016, 10:00

Abdita sub terra miscet uis uiscera terrae
summaque uti saeui numinis ira mouet.
Fana domusque ruunt, tremefactaque motibus alta
dimittunt homines – currite! – tecta suos.
Sunt fracti lapides, ubi moenia pulchra fuerunt,
est modo puluis, homo, pro statione tua.
Nursia uastata est, Benedicti patria sancti,
inque uiis plenis rudera lapsa iacent.
Vis subita euertit, quae saecula longa crearunt
et fecere manus arsque colenda dedit.
Tecta quibus non sunt, miseris – heu – reddite tecta
et recreate, Itali, fana sacrata Deo.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16954
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon ille ego qui » Mi 9. Nov 2016, 12:40

Nihil omnino de America deque orbis terrarum fatis? ;-)
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6934
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: Nugae

Beitragvon Sokrates » Mi 9. Nov 2016, 16:43

.
Zuletzt geändert von Sokrates am So 23. Jul 2017, 15:15, insgesamt 1-mal geändert.
Sokrates
Proconsul
 
Beiträge: 421
Registriert: Do 15. Jul 2010, 07:40

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Do 10. Nov 2016, 13:52

Ne fieret praeses turpis uir Trumpius, optat
feminaque ostendit pectora nuda furens.
En querere et spera, sed cur horrere uidetur
Trumpius ille tibi pectora nuda furens?

http://bilder.bild.de/fotos-skaliert/zw ... 0.bild.jpg
Zuletzt geändert von Zythophilus am Do 10. Nov 2016, 23:35, insgesamt 1-mal geändert.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16954
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Sokrates » Do 10. Nov 2016, 22:02

.
Zuletzt geändert von Sokrates am So 23. Jul 2017, 15:15, insgesamt 1-mal geändert.
Sokrates
Proconsul
 
Beiträge: 421
Registriert: Do 15. Jul 2010, 07:40

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Sa 19. Nov 2016, 11:16

Tonsor Vindobonae modo est necatus.
Quo signo liceat malum, requiris,
indagare. Male est uir ille comptus.
http://www.krone.at/oesterreich/mordans ... ory-539488
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16954
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Beitragvon consus » So 20. Nov 2016, 19:41

Me salvere iubent aspera denuo
praeruptis salebris culmina montium.
Tempus sed reditus constitui mihi:
Formosae Cypriae Virginis est dies.

:stretch:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » So 27. Nov 2016, 18:21

Et flauas Vbias memoras et, Conse, columnam,
in mediis Rheni qua fuit insula aquis.
Cum memoretur amor, caupona tacetur et humor:
Quo Gaio Cereris pocula sumpta loco?
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16954
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

De veteranis in oppido Ubiorum viventibus

Beitragvon consus » Mo 28. Nov 2016, 22:23

Non solum placuit veteranis barbara virgo,
Verum etiam zythum quod parat alma Ceres.
Non ego - di melius! - neglexi te, dea dives:
Dicere non possum quot loca in urbe tibi.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Di 29. Nov 2016, 07:44

En, tot, laeta, tibi, Colonia, esse
cauponas uideo petique siccis
potatoribus, ut putem bibisse
Romanos Vbiosque iam benignae
humorem Cereris locis iisdem,
cum Rheni uetus unda praeteribat
hos et – quid faceret? – fluens sonabat.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16954
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Mi 30. Nov 2016, 07:40

Ius, mores, artem prius, aurea Roma, dedisti,
sed nunc quisquilias mittere, Roma, paras.

http://diepresse.com/home/wirtschaft/ec ... Osterreich
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16954
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Sa 17. Dez 2016, 18:51

Te, Francisce ferunt natalem egisse modestum
pauperibusque hodie te tribuisse cibos.
Quae data iis est daps? Vir ut es tam, papa, modestus,
appositus durus panis aquaeque calix.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16954
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » So 18. Dez 2016, 09:28

Quid petunt a te cupiuntque cuncti?
Leue caupo flagitat aes, Alesi,
cum cibos latos memorat tibi omnes
poculaque addit.

Et uidens cunctas numerat lagoenas
resque mercatrix alias emendas,
ut tibi facta ratione nummos
auferat obstans.

Sperat a te dona puella cara
uultque magnum deficiente munus
iam crumina. Ducere uis amica
uasa, sed aes deest
Zuletzt geändert von Zythophilus am Mo 19. Dez 2016, 07:45, insgesamt 1-mal geändert.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16954
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » So 18. Dez 2016, 22:55

Adueniuntque dies et Christo festa dicata
inque uiis fulget stella modique sonant.
Pro requiete tenet iam non sacer omnia clamor;
huc, illuc homines et properant et emunt.
Abstineo turbis, fora uito, sed mihi dono
munera, cum duco pocula grata silens.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16954
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 15 Gäste