Nugae

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » So 8. Feb 2015, 18:14

Cracouiae populum bacchari saepe putaui
in plateis Anglos nocte uiisque queri.
Cur multos, miror, calices clamore sequente
non pellat timidas ebria turba feras.

http://www.compresspr.at/node/296331
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16944
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon durgicola » So 8. Feb 2015, 19:34

super rege dacoromanorum

Quid Matthaee animum tibi conciliare Marini
Temptas nullis non artibus atque modis?
An quia rex ille est Dacorum? nil mihi curae est
Iste malam in pestem praeproperanter eat
Benutzeravatar
durgicola
Proconsul
 
Beiträge: 450
Registriert: Mi 30. Jan 2013, 17:26
Wohnort: Pleroma, Roma, Tampa (Florida) Zombi (Kenya)

Re: Nugae

Beitragvon SursumDeorsum » Sa 14. Feb 2015, 12:38

Lucra Valentini mercator nomine confert:
Recte! Quidquid habet, credula turba parat.
Pangere non potuit nisi potus scurra Cratinus;
sunt mihi fata eadem: Pierides madeant!


Mox Melitam multo mala murmure maltha migrabit.

Iuppiter est, quodcumque vides, quodcumque moveris.
Sortilegis egeant dubii semperque futuris
Casibus ancipites: me non oracula certum,
Sed mors certa facit. Pavido fortique cadendum est:
Hoc satis est dixisse Iovem.
SursumDeorsum
Dictator
 
Beiträge: 1007
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 12:25
Wohnort: Pagus inter Erlangam et Norimbergam situs

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Sa 14. Feb 2015, 13:07

Dona Valentinum largitum fabula narrat.
Munera sunt etiam ficta, puella, mihi.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16944
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon SursumDeorsum » Sa 14. Feb 2015, 14:31

Hoc, attende, die, ne sis exclusus amator,
Hedychra cum Tyria veste, monile feras!
Ianua enim donis cum cunno aperitur amicae:
Qui dabit, intrabit lege, puella, tua.
Pangere non potuit nisi potus scurra Cratinus;
sunt mihi fata eadem: Pierides madeant!


Mox Melitam multo mala murmure maltha migrabit.

Iuppiter est, quodcumque vides, quodcumque moveris.
Sortilegis egeant dubii semperque futuris
Casibus ancipites: me non oracula certum,
Sed mors certa facit. Pavido fortique cadendum est:
Hoc satis est dixisse Iovem.
SursumDeorsum
Dictator
 
Beiträge: 1007
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 12:25
Wohnort: Pagus inter Erlangam et Norimbergam situs

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » So 15. Feb 2015, 13:11

Retibus innumeros pisces gens captat Eoa,
quorum cruda homines membra libenter edunt.

Bild
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16944
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Di 17. Feb 2015, 21:35

Et cras sicca dies scurrarum sacra sequetur
et rediens tempus lux sine carne feret.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16944
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Sa 21. Feb 2015, 12:38

Vi caput abscidit foedum Gorgonis atrocis
Perseus et breuior facta Medusa perit.
Sic colubrina coma est miserae turbata Medusae:
Comere serpentes irritus arte labor!
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16944
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » So 1. Mär 2015, 16:07

Francisco imperii data ubi sunt sceptra Iosepho,
dum trux Vindobonae tecta tumultus habet,
uersor, et, ut mos est, Musarum tecta requiro
Melpomenesque domus magnaque templa Dei.
En, iocor! Ars taceat! Cauponam cogit alacres
nos, ubi sit Cereris potus, adire sitis.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16944
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Fr 6. Mär 2015, 17:37

Credite me petere haec umquam loca nolle remota;
insulam enim totam stercus olere puto.
http://whenonearth.net/wp-content/uploa ... n-woe3.jpg
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16944
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Di 10. Mär 2015, 10:22

Pratis in mediis custos erat Argus et Io
pascebatque uigil femineam ille bouem,
cum rapere hanc ira commoto ab patre deorum
iussus Atlantiades tristia pabula adit.
Hic sermone domat, domat hic et harundine monstrum
et superat centum lumina uiua sopor.
Atque ubi membra graui sunt mersa immania somno
centiplicique quies lumina nocte tegit,
iussa paterna sequens Argi caput ense cubantis
demit Mercurius. Libera uacca fugit.
Si tibi bos data pascenda est, et uerba benigna
falsa puta et calamum spargere crede dolum.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16944
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Di 10. Mär 2015, 17:35

Haec sint sparsa licet, Romana habet Austria saxa:
Ostendit ueterem tessera pulchra domum.

http://austria-forum.org/attach/Wissens ... ntor_k.jpg
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16944
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Tiberis » Sa 14. Mär 2015, 19:41

Caesaris esse parem , quia fortis sit sapiensque,
qui regit imperium, turba Casaccha putat.
effigiem faciunt Romano more. Putinus
nonne habitu Divi Iulius alter erit?

:D
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11879
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Mo 16. Mär 2015, 17:29

Bubo, qui faciebat incitato
humana in capita impetus uolatu,
postremo capitur. Requiris, illum
quae commouerit ira, sed uolucrem
causam non reor esse proditurum.
http://www.spiegel.de/panorama/niederla ... 23523.html
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16944
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Mo 16. Mär 2015, 22:28

In gelida cista nostra est exhausta lagoena:
Haec, si non sities, certe erit apta tibi.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16944
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 49 Gäste