aenigmata

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: aenigmata

Beitragvon Exinterator » Mi 8. Jul 2020, 13:02

Fateor me illud Consi statim recte intellexisse pro zona supra quam arbores non sint at non ita me intellecturum fuisse si italice "linea degli alberi" vel aliud quid simile invenissem. Nam illud "linea degli alberi" eo significatu intelligi debere quo a Conso adhibitum est, ignorabam. Fortasse id ex lingua italica repetendum non est.
Benutzeravatar
Exinterator
Proconsul
 
Beiträge: 401
Registriert: Mi 15. Jul 2015, 01:17

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Fr 10. Jul 2020, 22:53

amicis litteratissimis salutem!

in libro anno MCMXCVII edito fabula legitur, quae eandem habet inscriptionem ac liber ipse.
novissima eius fabulae verba Latine reddidi:

Quod deinde accidit, tam hilare, tam solute et sponte factum est, quasi iam pridem inter nos convenisset. Cum vehicula nostra per momentum temporis una trivio appropinquarent, nonnulli pastorum vel laniorum bracchia tetenderunt palmis apertis ,et nonnulli nostrum, in quibus ego quoque, manibus manus illorum plauserunt eos salutantes – an alius alii comiter plausit? Deinde ultimo eorum ultimo temporis momento veluti cursori iam deficienti ephemeridem tradidi, fabulam de viro volante: „bene ambula! vale!”
Ad vota de plaustro ad plaustrum clamata nunc demum vocabulum quoddam, quod memoria tenebam, reclamare potui. Primum id fuit, quod ex lingua auditorum et legere et intellegere et dicere didici: (….) Quod est : « gratias tibi ago. »



inscriptio fabulae sive libri?
nomen scriptoris?

:chefren:
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Beitragvon consus » Sa 11. Jul 2020, 14:47

Consus Tiberi amico suo litteratissimo s. p. d.
Verbis „fabulam de viro volante“ lectis persuasum mihi erat te cogitare de Christophoro Ransmayr eiusque fabula quae inscribitur De itinere Surabayam*.
Ransmayr, ut alia omittam, scripsit
dem letzten von ihnen im letzten Augenblick und wie einem schon zurückfallenden Staffellaufer - die Zeitung; die Geschichte vom fliegenden Mann“.
Nonne ex his verbis satis apparet, quantam tu operam dederis ut omnia Latine redderes? Magna dignus es admiratione!
:klatsch:
___________________________________________________________________
* Edita est fabula anno MCMXCVII Francofurti ad Moenum in libro eiusdem inscriptionis.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Sa 11. Jul 2020, 16:28

immo tu maxima dignus es admiratione, mi amice, ut qui tantillum temporis insumpseris in aenigmate solvendo. nulla vere fabula, nullus liber esse videtur, quin abs te citissime inveniatur. GRATVLOR ! :klatsch:
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Ecce novum aenigma

Beitragvon consus » Di 14. Jul 2020, 11:24

Forsitan, amici doctissimi, hoc vobis placeat aenigma:
Quis fui?
Filia eram clarissimi poetae Britanni. Nata sum eodem anno quo Napoleonis exercitus prope tabernam deversoriam cui nomen erat Bellum Foedus cladem accepit. Imprimis artes mihi mathematicae placebant, in quibus postea tantos feci progressus ut rationem ad quosdam numeros computandos idoneam invenirem. Cum femina essem triginta sex annorum, morte occubui.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: Ecce novum aenigma

Beitragvon mystica » Di 14. Jul 2020, 12:01

.
Zuletzt geändert von mystica am Di 9. Aug 2022, 11:20, insgesamt 1-mal geändert.
mystica
Dictator
 
Beiträge: 1970
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Beitragvon consus » Di 14. Jul 2020, 16:52

Ada femina ingeniosissima a Mystica altera femina doctissima sagaciter investigata est: gratulor. :klatsch:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re:

Beitragvon mystica » Mi 15. Jul 2020, 08:33

.
Zuletzt geändert von mystica am Di 9. Aug 2022, 11:20, insgesamt 1-mal geändert.
mystica
Dictator
 
Beiträge: 1970
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: aenigmata

Beitragvon mystica » Mi 15. Jul 2020, 11:32

.
Zuletzt geändert von mystica am Di 9. Aug 2022, 11:20, insgesamt 1-mal geändert.
mystica
Dictator
 
Beiträge: 1970
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

???

Beitragvon consus » Mi 15. Jul 2020, 22:33

O di immortales!
Aenigma, o Mystica, videtur esse de verbis Heracliti philosophi qui ὁ Σκοτεινός appellatur (Arist. mund. 396b20). Quae verba scripta videmus in Aristotelis Rhetoricis (rhet. 1407b11, cf. frg. DK B 1): "τοῦ δὲ λόγου τοῦδ' ἐόντος ἀεὶ ἀξύνετοι (insipientes) ἄνθρωποι γίγνονται". Addit Stagirites: "ἄδηλον (incertum) γὰρ τὸ ἀεὶ πρὸς προτέρῳ (δεῖ) διαστίξαι (distinguere punctis)"; πρὸς προτέρῳ] i. e. ad antecedentia verba τοῦ δὲ λόγου τοῦδ' ἐόντος.
Quod ad tertiam quaestionem pertinet, parum verba intellego: Nonne te scribere oportebat: Quae … illae vires, quae „obscurae“…?
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon marcus03 » Do 16. Jul 2020, 09:39

Ceteri fuerint Hegel et Heidegger, quem tu olim voce "alter Waldschrat" nominasti. ;-)
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11398
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: ???

Beitragvon mystica » Do 16. Jul 2020, 09:47

.
Zuletzt geändert von mystica am Di 9. Aug 2022, 11:21, insgesamt 1-mal geändert.
mystica
Dictator
 
Beiträge: 1970
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Beitragvon consus » Do 16. Jul 2020, 09:49

Num, o Mystica, "vires" (sg. vis f. ) pro "viri" (sg. vir, i m.) sumpsisti? :lol: :shock:

Consentio cum Marco03: Etiam Hegel et Heidegger digni videntur esse qui "obscuri" appellentur.
Zuletzt geändert von consus am Do 16. Jul 2020, 09:54, insgesamt 1-mal geändert.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon marcus03 » Do 16. Jul 2020, 09:51

Responsum meum neglexisse videmini. :-o
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11398
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: aenigmata

Beitragvon medicus » Do 16. Jul 2020, 10:00

Quid de sinemetu nostro? :roll: Estne et ille philosophus obscurus appelandus?
medicus
Augustus
 
Beiträge: 6623
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 16 Gäste