heu, quanta strages ! quis est, quin sortem infelicium hominum miseretur,quorum alii uxorem aut maritum, alii liberos aut parentes, plurimi autem omnia sua in undis amiserunt ! quis est, quin opem ferre velit?
quanta autem animi levitate magistratus civitatum tanta calamitate afflictarum egerint, ea est res vere indigna. quos nuntio de terrae motu audito cives admonere oportuit, ut quam primum oras maritimas relinquerent atque in altiora se reciperent. scirent enim terrae motum IX graduum secundum Richter tales undas aestuosas verbo Iaponico Tsunami appellatas efficere posse. num obliti sunt illius mali, cum anno MDCCCLXXXIII post eruptionem montis vulcanii Cracatau plus triginta milia hominum perierunt? cuius terrae motus tanta fuit vis, ut undam XXX fere metrorum efficeret, quae, quamquam minuta , ipsa litora Africae australis affligeret.
sed - heu! - nimis saepe evenit, ut nisi damno affecti homines prudentiores non fiant. nunc quidem ratio inter illas civitates conveniet, qua ratione gubernatores sive procuratores quam primum de periculo im- minenti certiores fiant. eiusmodi ratio iam exstat inter civitates ad Oceanum Pacificum sitas.
optandum est, ut ii, quibus cura civium suorum data est, memores huius stragis posthac monitus acceptos audiant.
valete.
Tiberis