heus sodales
ecce fabella nostra recensa atque emendata
DE PUELLULA CUM LIGNEOLIS SULPHURATIS
cuius fabulae Ioannis Christiani Andersen in Latinum conversae sunt
partes I,III,V a Tiberi
partes II,IV,VI a Lord Piergeiron
I.
Heu, quanta frigoris ac nivis atrocitate invesperascebat !
qui vesper fuit ultimus anni : vesper Silvestri.
in tanto frigore et in tantis tenebris puellula quaedam pauperrima ambulabat in via, capite aperto pedibusque nudis. nam soleae, quibus induta fuerat, cum domo abisset, nil ei profuerunt: erant enim permagnae, tantae quidem, quibus mater eius uteretur. quas parvula amisit, cum per viam transcurreret, exterrita duobus curribus vehementer praetereuntibus. altera solea non potuit reperiri, alteram puer quidam arripuit dicens eam sibi usui fore, si quando sibi ipsi pueruli essent.
II.
Videte nunc puellam parvam nudos per pedes gelu rubescentes atque violaceos iter facientem ! Praecinctorium suum paene dissolutum vetustate copia ligneolorum sulphureorum completum erat, quorum puella in sua manu unum fasciculum gerebat.
Nemo ligneolos per totum diem emerat a puella.
Nemo dederat unum assem puellae fame vexatae frigoribusque algenti !
Isto modo pedibus iit - speciem exterritam significans - puella misera parva.
Nivium comam flavam puellae venuste se circum collum curvantem tangentium splendor videlicet non percipi poterat a puella nostra. Fenestrae domuum illuminatae fulgebant , et in viis assorum odor suavis anserinorum fragrans hominibus significabat ultimum vesperum anni: vesperum Sancti Sylvestri. De hac re puella secum meditata est.
III.
in angulo , inter duas domos, quarum altera paulo plus eminebat, humi consedit. crusculis infra se attractis magis iam algebat, sed domum redire non ausa est, praesertim cum nil ligneolorum sulphuratorum vendidisset, nullum denarium accepisset, ex quo cum foret, ut a patre verberaretur.
domi fuit algidum: nil supra se habuerunt nisi tectum, per quod ventus stridebat,quamquam rimae maiores stramento et pannis obturatae erant.
maniculae eius frigore paene spiritu carere coeperant. heu, ligneolus sulphuratus fortasse prosit ! utinam audeat unum eorum e fasciculo demere, per parietem stringere, digitos suos fovere ! extraxit unum: dsss!
quantae scintillae, quantus ardor ! flammam calidam et lucidam velut lumen parvum manu protexit, lumen sane mirum: puellula enim ad magnum fornacem ferreum sedere sibi visa est , cum sphaeris et tubo ex orichalco factis. ignis tam splendide arsit, tam bene fovit...
ecce, quid istud? puellula pedes iam protendente,ut eos quoque foveret, flamma exstincta est. fornax evanuit. ipsa sedebat fragmentulum ligneoli sulphurati deustum manu tenens.
IV.
Iterum inflammabatur unus ex ligneolis a puellula ! Lumen suum ostendebat flammaeque concipiebantur, et – mirabile dictu ! – loca parietis luce tacta quasi pelluciditate velaminis in conspectum puellae adduxerunt conclave, in quo mensa ornata candido tegmento et vasis fictilibus elegantibus parata erat. Magnificus nidor suavis assi anserini insertis prunis malisque percipi poterat;
Etiam magnificius supradictis hoc:
Anser assatus de patina desiluit, more avium aquaticarum per conclave ambulavit, cultro et furcilla
in tergo fixis; puellam parvam ipsam anser petivit !
Sed..eheu ! Subito flammula ligneoli exstincta, res bonae ex conspectu remotae sunt et nihil nisi paries solida atque algida iterum in conspectum parvae puellae venit !
Ligneolo sulphureo novo inflammato puella transportata est sub abietem Festi Christi Nati
pulcherrimam; ea arbor multo maior et pulchrius ornata erat arbore, quam Eodem Tempore anno praeterito per orbem vitreum ianuae mercatoris puellula conspexerat.
Mille candelae inflammatae ramis herbaceis affixae erant, et imagines variis coloribus pictae, similes
eis, quae decori essent fenestrae tabernae mercatoris, animum et oculos suos deorsum in puellam tetenderunt !
Puellula captura eas res bonas manibus – sed crudeliter reducta est in veritatem :
Exstinctus denuo ligneolus, splendor Festi Christi Nati magis magisque ascendit sublime, evanuit.
Nunc omnes res bonae mutatae erant in stellas luminosas, ut puella videbat, et una ex stellis
decidente caelo vestigiumque ardens cometae cuiusdam monstrante puella parva secum :
“Nunc aliquis mortuus est !" , nam avia puellae vetus, - haec una clementem puellulae se praestiterat -,
nunc quidem mortua, sed dixerat olim:
“Cecidit cometa, anima ascendit.“
V.
denuo ligneolo sulphurato per parietem strinxit: cuius in circuitu fulsit, et in ipso fulgore stetit avia vetus: quam lucida fuit ,quam mitis,quam benigna!
tum parvula exclamavit :"avia, aufer me tecum! equidem scio fore, ut evanescas, cum ligneolus iste exstinctus fuerit, non aliter atque ille fornax fovens, illud assum anserinum egregium, magna illa ac benedicta arbor natalicia!"
quibus dictis trepida reliquos ligneolos accensit,quotquot erant in fasciculo,aviam quam maxime potuit retentura.
tanto autem fulgore ligneoli sulphurati lucebant, ut ipsam lucem superarent.
avia, ut quae numquam ante fuerit tam pulchra,tam magna, puellulam in bracchia sua elevavit, et fulgentes et laetantes tam alte,tam alte pervolabant, ubi non iam erat frigus, non iam fames,non iam pavor: erant apud deum.
VI.
Sed angulo intermurali domuum hora matutina mortua parva sedit, rubefacta genis, subridens ore -
interita frigoribus ultimo vespero praeteriti anni. Anni principii sol matutinus, oriens super corpus exanimatum parvum loco sedens cum quodam ligneolorum sulphureorum fasciculo paene plane deusto, loca ac mortuam illustravit.
“Se fotura esset..â€, accolae quidam opinati sunt.
Nemo noverat quae res pulchrae a puellula visae essent et quali splendore ea una cum avia sua vetere
Regnum Dei introisset Festo INcipIenTis Anni.