Passio Christi

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Passio Christi

Beitragvon Tiberis » Do 26. Feb 2004, 22:07

salvete!
cum iam antea acerrime de ea pellicula disputatum esset, nunc opus actoris Americani Mel Gibson primum in medium prolatum est. qua in pellicula ultimae XII horae vitae Iesu Christi monstrantur, tanta quidem saevitia, ut multi a tali spectaculo abhorreant. quin etiam mulier quaedam, cum eam pelliciam spectaret, insufficientia cordis mortem obisse dicitur. praeterea sunt, qui sentiant illam pelliculam, quamvis non multum aberret ab evangelio, odium Iudaeorum excitare.
quae cum ita sint, tamen equidem eam pelliculam magni momenti nobis esse arbitror, cum actores non nisi lingua Latina atque Aramaeica colloquantur, scilicet titulis Germanicis sive Anglicis infra insertis.
quid vos de ea pellicula sentiatis, libentissime a vobis audire velim.
valete.
Tiberis
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11878
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Beitragvon Merkur » Fr 27. Feb 2004, 14:50

Salve, o T.O.M. ;-)

Laetus vere sum, primum, quod hoc locutorium denuo inflasti animam ut imaginibus dicam, deinde, quod hac de re, quam iam longius per spatium temporis cogitavi, locutus es sive scripsisti. Quae res est ratio Iudaeorum.
Quamvis acerbissime offensi sunt vexationibus a Germanis, id est a socialibus nationalibus Germaniae, quos dico, atque oppressi, mihi eos perverse sorte sua uti videntur.
Hanc in sententiam dicunt verbi gratia Mel ille actor atque gregis doctor Gibson conferri oportere, qui pellicula sua homines putent solorum Iudaeorum sit culpa mortis Iesu Christi facturus sit atque res huic similes, cum Dr.e Göbbels illo sceleratissimo atque vítiosissimo viro.
Equidem arbitror vere esse Iudaeorum (certe non est condicio ita prospera populos diversos atque homines sibi alienos nominari nomine uno Iudaeorum; sed hoc loco Iudaeorum eos sum nominaturus, qui anno crucifixi Christi versati sunt in Iudaea) illorum "culpa" Iesum crucifixum esse. Id his exceptis e BIBLIIS SACRIS (Evangelio Lukae) eluceat:
CAPUT 23

1 et surgens omnis multitudo eorum duxerunt illum ad Pilatum
2 coeperunt autem accusare illum dicentes hunc invenimus subvertentem gentem nostram et prohibentem tributa dari Caesari et dicentem se Christum regem esse
3 Pilatus autem interrogavit eum dicens tu es rex Iudaeorum at ille respondens ait tu dicis
4 ait autem Pilatus ad principes sacerdotum et turbas nihil invenio causae in hoc homine
5 at illi invalescebant dicentes commovet populum docens per universam Iudaeam et incipiens a Galilaea usque huc
6 Pilatus autem audiens Galilaeam interrogavit si homo Galilaeus esset
7 et ut cognovit quod de Herodis potestate esset remisit eum ad Herodem qui et ipse Hierosolymis erat illis diebus
8 Herodes autem viso Iesu gavisus est valde erat enim cupiens ex multo tempore videre eum eo quod audiret multa de illo et sperabat signum aliquod videre ab eo fieri
9 interrogabat autem illum multis sermonibus at ipse nihil illi respondebat
10 stabant etiam principes sacerdotum et scribae constanter accusantes eum
11 sprevit autem illum Herodes cum exercitu suo et inlusit indutum veste alba et remisit ad Pilatum
12 et facti sunt amici Herodes et Pilatus in ipsa die nam antea inimici erant ad invicem
13 Pilatus autem convocatis principibus sacerdotum et magistratibus et plebe
14 dixit ad illos obtulistis mihi hunc hominem quasi avertentem populum et ecce ego coram vobis interrogans nullam causam inveni in homine isto ex his in quibus eum accusatis
15 sed neque Herodes nam remisi vos ad illum et ecce nihil dignum morte actum est ei
16 emendatum ergo illum dimittam
17 necesse autem habebat dimittere eis per diem festum unum
18 exclamavit autem simul universa turba dicens tolle hunc et dimitte nobis Barabban
19 qui erat propter seditionem quandam factam in civitate et homicidium missus in carcerem
20 iterum autem Pilatus locutus est ad illos volens dimittere Iesum
21 at illi succlamabant dicentes crucifige crucifige illum
22 ille autem tertio dixit ad illos quid enim mali fecit iste nullam causam mortis invenio in eo corripiam ergo illum et dimittam
23 at illi instabant vocibus magnis postulantes ut crucifigeretur et invalescebant voces eorum
24 et Pilatus adiudicavit fieri petitionem eorum
25 dimisit autem illis eum qui propter homicidium et seditionem missus fuerat in carcerem quem petebant Iesum vero tradidit voluntati eorum


Iudaei (ii saltem qui steterunt ante p.pilatum) igitur sine dubio expetiverunt mortem Iesu. Cur tandem nunc negant aliquid sibi esse culpae?
Sed nunc ad id thema, de quo dicturus fui:

Post haulocaustum, quem dico, mihi videtur neminem Iudaeorum vituperandum esse, quia ilico crimini dari solet unus de congregatis Adophi Hitler esse.
==> Quamvis fortuna fuit Iudaeis acerbissima, tamen et hodie licere debet eos (causis iustis) reprehendi nec id ullo crimini dari.

Denique haec adiungere volo:

Nequaquam sum Iudaeis inimicus (insuper non habet finem ullum Iudaeos universos accusare, quod sunt homines maxime diversi); mihi solummodo, ut iam supra dixi, est aliquatantum odio, ut perverse - ut mihi videtur - utantur fortunam malam suam.


Quid censetis vos?
Merkur
 

Beitragvon Tiberis » So 29. Feb 2004, 01:18

plane tibi assentior, mi Mercuri. nam isti non audiendi sunt, ut mea fert opinio, qui eam pelliculam antisemiticam appellent, immo eam pelliculis socialistarum nationalium comparent. non multum afuit, quin evangelium ipsum antisemitismi insimularent,ex quo sine ullo dubio apparet turbam Iudaeorum a Pontio Pilato mortem Iesu flagitasse. caveamus,ne talibus vocibus oratio ac sententia adhuc libera coerceatur. licet rari inveniantur,quorum animi hac pellicula spectata contra Iudaeos moveantur, tamen plures arbitror fore, qui voces atque insimulationes velut societatis diffamationi arcendae, ut dicitur ("anti-diffamation-league"),aegre ferant.
vale.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11878
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Beitragvon Martialis » Do 18. Mär 2004, 01:35

Quod est peius, animi spectatorum vi atrocissima ostendenda movebuntur.
Doctrina autem Iesu Christi quam maxime abhorret ab omni vi adhibenda.
Turpiter peccat is, qui divitias suas augere studeat sic, ut falso utatur domino Christianorum.

Annaeus Seneca questus est, se numquam e ludis reverti talem, qualis intravisset. Timeo, ne ista pellicula de passione Christi spectatores non ad mansuetudinem, immo ad maiorem crudelitatem adducat.
Zuletzt geändert von Martialis am Fr 19. Mär 2004, 22:00, insgesamt 1-mal geändert.
Martialis
 

Beitragvon Merkur » Fr 19. Mär 2004, 15:00

Bene recteque scripsisti, martialis! Sed puto hanc pelliculam hominibus (i.e. spectatoribus) "aperire oculos" (ut dicunt), ut cognoscant Iesum vere atque vehementissime pertulisse dolores valde eum esse vexatum. Forsitan (quod est valde optandum) Iesum quasi exemplum sibi proponent homines atque intellegent altrum multo plus efficere pro altro posse quam nunc efficiunt. Fortasse incitabitur misericordia atque hominum caritas ....
Equidem in animo habeo hanc pelliculam in cintemateo spectare ... (hac una de re, ut audiam atque percipiam dialogos illos Latine dictos)
Merkur
 

Beitragvon Tiberis » Sa 20. Mär 2004, 00:55

modo "passionem Christi" vidi. quid multa? est pellicula singularis,licet crudelitatibus abundet. atrocissimis castigationibus continuandis an sit opus, ut spectatores passione Iesu moveantur, dubium est. sed in summo cruciatu atque in summa crudelitate quis est, qui aequo animo possit manere ? quis est, quin commoveatur, cum videat vulgus insanum ,quod furore atque amentia excitatum nil nisi mortem innocentis flagitat ? quis est, quin commoveatur, cum videat, quantam voluptatem isti milites ceperint in homine cruciando, quanta oboedientia parati sint ad iussa facienda ? caveamus, ne credamus eiusmodi saevitiam ad Romanos tantum Iudaeosque pertinere. non multum interest, a militibus Romanis quisquam an a satellitibus inquisitorum crucietur.
sed satis de hoc. sed hanc ego pelliculam spectavi praeter cetera ea de causa,quod magni mea interfuit , quonam modo sermones Latini habeantur. non spe sum deiectus: pronuntiatio actorum lucida ac volubilis, quamquam voce quasi Italica loquuntur.
Si quis vestrum "passionem" viderit, dicat, quid de ea sentiat!
valete.
Tiberis
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11878
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Beitragvon Habano » Mo 22. Mär 2004, 22:49

Salvete!

Hoc meum primum conceptum Latinum est. Non me affligetis pro conceptum falsum.

Adhuc spectaculum 'Passio Christi' non videbam, sed mox hoc volo videre, quod amicus spectaculi sum. Audiebam Spectaculum crudelis esset, sed sors Christi sic crudelis erat.

:D
Hoffentlich gilt jetzt nicht: Si tacuisses philosophus mansisses.
Habano
 

Beitragvon Tiberis » Mo 22. Mär 2004, 23:12

Hoffentlich gilt jetzt nicht: Si tacuisses philosophus mansisses.

haec sententia longe abest, ut ad nuntium tuum pertineat. qui licet mendis quibusdam non vacet,tamen id quod sentis, perlucide reddit. quae cum ita sint : bene venias in hoc forum "latine loquendi" ! utinam quam saepissime sermonibus nostris intersis !
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11878
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Beitragvon Martialis » Mo 22. Mär 2004, 23:49

Cordialiter assentiar.

Illud Catonis "Rem tene, verba sequentur" huic gregi adiungat quicumque velit!
Martialis
 

Beitragvon Narcissus » Di 25. Jan 2005, 00:02

Equidem assentior Martiali. etiamsi huius pelliculae est spectatoribus miseriam Christi demonstrare, violentia crudelissima in hac pellicula demonsrata nullo modo necesse est. Mea sententia Mel Gibbson passionem christi ad alliciendos spectatores et ad augendam pecuniam in spectaculum mutavit.
Narcissus
 


Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: Google [Bot] und 62 Gäste