Exinterator hat geschrieben:Gratias Romane,
Haec sunt ferme quae de Vulpio ad Martinum retulerim: Thomam se nescio quem deum a nobis et dici et credi velle: nam sibi Durgam esse nupturam illum saepe iactare; de poenis et suppliciis queis Arabes affici velit quasi iniuria exasperatum identidem loqui; Catholicam Ecclesiam probris onerare, maledicta in optimum quemque congerere (in medicos quoque), quicquid sacri est polluere. Illum tandem aliquando nobis esse fastidio coepisse. Ad publicam tranquillitatem porro conducere Vulpium per moderatorem ad silentium compelli.
Nōnne tū, cum haec ad administrātōrem scrīberēs, dē inquīsītiōne venereae prāvitātis cōgitābās? Neque iam Marīnus noster rēx *Dācorōmāniae est sed similia verba atque Victor Orbán, praeses *Hungāriae, prōferre interim coepit. Quia tū modo in hunc modo in illum inveheris, tē sēriō loquī nōn putō, praesertim cum dē aliquō deō, quem in hoc Latīnē loquendī forum mē īnferre velle contenderēs, locūtus sīs. Id nūmen deam esse nōn ignōrās. Nam ea vāticinātrīx, quae ipsa sē "*Arcāniam Spīritum" appellat, mulierem veterem et gravī atque diūtinō morbō aegram esse *Durgae, Indōrum deae mortis ac bellī, repraesentātiōnem vel incarnātiōnem vel dēscēnsiōnem - quae vōx *Sānscritē "avatāra" est - saepe iam ostendēbat. Cum autem haec mulier dēfectiōne animae labōrāre interim coepit, ut, quis essem, vix iam cognōsceret, quid sit causae, cūr tantīs et tam acerbīs calumniīs mulierem gravī morbō cōnfectam ac paene moribundam afficiās, nōn modo nōn intellegō vērum etiam gravissimē ferō. Cuius probrī poenam luēs neque tē, cum mortuus eris, dea *Durga, quae tigride vehēns rērum ūniversitātem regit, perpetuō *redincarnātiōnum circulō līberābit, sed efficiet, ut iterum iterumque renāscāris multāsque vītās miserrimās vīvās, dum eam, quam nōminātim appellāre nefās est, *Sānscritē adōrāveris. Hocine ante rērum ūniversitātis fīnem fīat, nēmō scit nisī hariola.
Mihi crēde! Oblīvīscere probrī atque calumniārum! Tenēris undique fātō praedēstinātō, quō tōta rērum ūniversitās regitur. Adōrā deam *Durgam, ut tibī veniam det, hīs verbīs *Sānscritīs:
namo devyai mahādevyai śivāyai satataṃ namaḥ ॥
Venerātiō (sc. sit) deae, deae magnae, quae auspicāta semper (sc. est), venerātiō (sc. sit)!
http://www.pugna-in-saltu-teutoburgiensi-facta.de/qvss0905.html#avataara