aenigmata

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: aenigmata

Beitragvon ille ego qui » Mi 11. Mai 2022, 10:48

Cf. Cic. de re p.
(1,38) Hic Scipio: Faciam, quod vultis, ut potero, et ingrediar in disputationem ea lege, qua credo omnibus in rebus disserendis utendum esse, si errorem velis tollere, ut eius rei, de qua quaeretur, si, nomen quod sit, conveniat, explicetur, quid declaretur eo nomine; quod si convenerit, tum demum decebit ingredi in sermonem; numquam enim, quale sit illud, de quo disputabitur, intellegi poterit, nisi, quid sit, fuerit intellectum prius. Quare, quoniam de re publica quaerimus, hoc primum videamus, quid sit id ipsum, quod quaerimus.


= "wie der Name lautet (welches der Name ist)"
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6478
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: aenigmata

Beitragvon consus » Mi 11. Mai 2022, 13:12

Consus Mysticae Sphingi doctissimae sal.
Aenigma hoc modo ausim solvere:
I. praedicator mortis? Hegesias, Ἡγεσίας philosophus Cyrenaicus.
II. nomen Graecum eius? Peisithánatos, Πεισιθάνατος, i.e. is qui ad mortem persuadet.
III. nomen Graecum libri eius...? Apokarteron, Ἀποκαρτερῶν, i.e. inedia mortem sibi consciscens.
IV. praeclarus scriptor Latinus...? Cicero.
V. nomen illius libri, qui de contemptu mortis ab illo scriptore scriptus est? Tusculanae disputationes.
VI. ubi illum locum ... inveniri potest? Tusc. 1, 83sq. (Val.Max.8, 9, ext. 3).
Nunc te mihi assensuram esse spero.
Cura ut valeas.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14218
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon mystica » Mi 11. Mai 2022, 15:33

Salve optime Conse, vir exquisita doctrina!

Tibi ex animo gratulor, quod aenigma celeriter et perfecte solvisti.

:klatsch: :klatsch: :klatsch:

Nunc ordo te vocat.

Vive valeque! Tua amica et studiosa, Mystica :wink:
"Cum quo enim Deus est, nunquam minus solus est, quam cum solus est. Tunc enim libere fruitur gaudio suo, tunc ipse suus est sibi, ad fruendum Deo in se, et se in Deo". (Beatus Abbas Bernardus Claraevallensis)
Benutzeravatar
mystica
Dictator
 
Beiträge: 1735
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Ecce novum...

Beitragvon consus » So 22. Mai 2022, 15:47

Media in Europa, amici doctissimi, situs est pagus qui vocatur nundinarius, ubi horreum in crucis formam exstructum abhinc triginta fere annos detestabilis factum est monumentum sceleris anno MCMXLV crudelissime commissi. Ossa hominum tum interfectorum usque ad hunc diem in tenebris abdita latitant.
Nomen monumenti theodiscum?
In quo pago nundinario situm est?
Quis illud scelus longa narratione arteficiose exposuit?
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14218
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Mo 23. Mai 2022, 00:03

Tiberis Conso, amico suo nimis raro in hoc foro versanti, s.p.d.

non dubito, quin aenigma sit de scelere infando prope horreum commisso, quod Theodisce "Kreuzstadl" appellatur. Ibi bello exeunte CLXXX fere Iudaei interfecti esse dicuntur. Locus sceleris haud procul abest a pago Rechnitz in Pannonia superiore sito.
Quis illud scelus longa narratione arteficiose exposuit?
hic me haesitare vides. nam plures sunt, qui illud scelus exposuerunt. nescio an de hoc opere cogites:
Walter Manoschek (Hrsg.): Der Fall Rechnitz. Das Massaker an Juden im März 1945. Mit einem Text von Elfriede Jelinek: „Im Zweifelsfalle“. Braumüller, Wien 2009, ISBN 978-3-7003-1714-2, S. 1–4.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11441
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Gratulor

Beitragvon consus » Mo 23. Mai 2022, 15:50

Perfecte quidem, mi doctissme amice, aenigma solvisti, sed oro te ne neglegas Evae Menasse librum qui inscribitur Dunkelblum: https://www.perlentaucher.de/buch/eva-menasse/dunkelblum.html
:stretch:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14218
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon mystica » Di 31. Mai 2022, 10:12

Dic nobis, optime Tiberis, ubi aenigma novum tuum sit? Nam ordo te vocavit, ut aenigma novum nobis proponas. Quid igitur cessas? :?
"Cum quo enim Deus est, nunquam minus solus est, quam cum solus est. Tunc enim libere fruitur gaudio suo, tunc ipse suus est sibi, ad fruendum Deo in se, et se in Deo". (Beatus Abbas Bernardus Claraevallensis)
Benutzeravatar
mystica
Dictator
 
Beiträge: 1735
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: aenigmata

Beitragvon ille ego qui » Di 31. Mai 2022, 10:42

Grammaticam Latinam didici a magistro Erlangensi, qui dicere solebat:

"Die Philologie denkt in Jahrzehnten, spricht in Jahrhunderten und handelt in Jahrtausenden."

:D

(quae verba vobis relinquo Latine reddenda, cum de praepositionibus dubitem.)
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6478
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Di 31. Mai 2022, 14:18

mystica hat geschrieben: Nam ordo te vocavit,


Recte me mones nimis diu cessantem. :oops:
ecce novum:

quaeritur verbum vel nomen, quo significatur
a) res, cui permulti student
b) quaedam regiones in Europa sitae
c) mons
d) machina electrica ad cafeam coquendam
e) insula
f) aetas


;-)
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11441
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Di 31. Mai 2022, 14:29

ille ego qui hat geschrieben:"Die Philologie denkt in Jahrzehnten, spricht in Jahrhunderten und handelt in Jahrtausenden."
(quae verba vobis relinquo Latine reddenda, cum de praepositionibus dubitem.)

nonne ita:
philologi cogitare solent de decenniis, loqui de saeculis, agere de millenniis.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11441
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon ille ego qui » Di 31. Mai 2022, 15:47

Salve, amice!

placet quidem, quod proposuisti.
sed ego ideo dubitabam, quod illud "in" non modo argumentum mihi videbatur significare, de quo philologi cogitarent, loquerentur, agerent ("verhandeln über"?), sed etiam temporis spatia, quae haec omnia implerent vel postularent - ut verbis Germanicis etiam 'lentitudo philologorum' exprimeretur, quae ex interpretatione Latina minus iam elucere mihi videretur.
fortasse nimis caute ...

Vale!
:-)
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6478
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: aenigmata

Beitragvon mystica » Di 31. Mai 2022, 16:21

Tiberis hat geschrieben:
quaeritur verbum vel nomen, quo significatur
a) res, cui permulti student
b) quaedam regiones in Europa sitae
c) mons
d) machina electrica ad cafeam coquendam
e) insula
f) aetas
;-)


Solutio mihi esse videtur: IURA
Vale! :-D

https://de.jura.com/de
"Cum quo enim Deus est, nunquam minus solus est, quam cum solus est. Tunc enim libere fruitur gaudio suo, tunc ipse suus est sibi, ad fruendum Deo in se, et se in Deo". (Beatus Abbas Bernardus Claraevallensis)
Benutzeravatar
mystica
Dictator
 
Beiträge: 1735
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Di 31. Mai 2022, 20:28

ad mysticam:

gratulor tibi de solutione cito inventa! :-D nunc tibi partes Sphingis sunt suscipiendae.


ad Christianum:

de (!) interpretatione mea fateor me dubitasse, sed nihil mihi venit in mentem, quo illud "in" (in Jahrzehnten eqs) aptius reddatur. nonne, si scribimus nos cogitare de decenniis, idem dicimus ac si scriberemus nos de iis rebus cogitare, quae ad decennia pertineant? (de = "in Bezug auf")
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11441
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Beitragvon consus » Di 31. Mai 2022, 21:03

ille ego qui scripsit / hat geschrieben:...
"Die Philologie denkt in Jahrzehnten, spricht in Jahrhunderten und handelt in Jahrtausenden."
...


Nescio quomodo, mi amice doctissime, in mentem mihi venerunt haec verba:

"Manent philologorum cogitata intra decennia, dicta intra saecula, acta intra milia annorum*."

Tu quid sentis?
_______________________________
* Paene scripsi "intra millennia".
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14218
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Mi 1. Jun 2022, 10:47

consus hat geschrieben: Paene scripsi "intra millennia".

cur id non scripsisti ? non alienum esse censeo per analogiam hoc verbo uti (decennium > millennium), licet apud veteres id non reperiatur.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11441
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 5 Gäste