von mystica » Fr 28. Jan 2022, 15:18

Hodie Sancta Catholica Ecclesia diem festum Sancti Thomae Aquinatis, qui doctor angelicus appellatur, celebrat. Ite ad Thomam, qui vos omnia docebit! Deo gratias!

Deus, qui Ecclesiam tuam beati Thomae Confessoris tui mira eruditione clarificas, et sancta operatione foecundas: da nobis, quaesumus; et quae docuit, intellectu conspicere, et quae egit, imitatione complere. Per Dominum nostrum Jesum Christum, Filium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus: per omnia saecula sæculorum. Amen.

Zuletzt geändert von
mystica am So 30. Jan 2022, 08:21, insgesamt 2-mal geändert.
"Cum quo enim Deus est, nunquam minus solus est, quam cum solus est. Tunc enim libere fruitur gaudio suo, tunc ipse suus est sibi, ad fruendum Deo in se, et se in Deo". (Beatus Abbas Bernardus Claraevallensis)