aenigmata

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Beitragvon consus » Fr 22. Jun 2018, 10:49

... nonnullas horas insumpsi in litteris iterum atque iterum mutandis vel disponendis - aptos ordines nullo modo inveni.
Haec verba, mi optime amice, gravissimum mihi dolorem inusserunt; aenigma enim meum tanti esse nego ut tanta tibi molestia sustinenda sit. :sad: :oops:

... ut iterum exquiras positiones litterarum, quas inseruisti. Nonne potuit fieri, ut una ex iis non suo loco posita sit?
Aenigmate denuo diligenter recenso suo quamque loco litteram insertam esse assevero. Ne iterum plus aequo torquearis, quattuor litteris additis rem faciliorem fieri posse spero:

M O I O O A
O L O O O I
T O O O O O
O O O O O M
U O L O O O
L O O M A U


Utinam bene tibi res procedat!

:stretch:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon medicus » Fr 22. Jun 2018, 12:11

Salve conse, licetne medico poc propositum facere?.
M T I L U A
A L M U T I
T U A I M L
I A U T L M
U M L A I T
L I T M A U
medicus
Augustus
 
Beiträge: 6623
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Beitragvon consus » Sa 23. Jun 2018, 10:53

Licet, o medice! Gaudeo quod aptum invenisti litterarum ordinem. Gratulor.
(Ceterum quaestio restat quomodo illud aenigma nullis ante insertis litteris solvi possit.)
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Sa 23. Jun 2018, 12:01

invenit medicus solutionem
praestans se Tiberi sagaciorem.
plures sed literas nisi addidisset
Consus, exhibituram ego fuisse
maiores tibi rem puto labores.
:D
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11876
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon medicus » Sa 23. Jun 2018, 13:23

consus hat geschrieben:Cum abhinc plus viginti annos illud aenigma invenissem, optime Tiberis, longum ipse contuli tempus ad reperiendum aptum litterarum ordinem.


Tune ilud aenigma nullis ante insertis litteris solveras? :book:
medicus
Augustus
 
Beiträge: 6623
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Beitragvon consus » So 24. Jun 2018, 17:57

Medico sal.
Cum illud aenigma olim repperissem, novem iam litteras insertas esse vidi. :)
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon medicus » So 24. Jun 2018, 19:41

Sodalibus s.p.d.medicus.
Gratias ago pro carmine Tiberis et pro gratulatione consi. Obiter aenigma solvo nomine Sudoku , quam ob rem solutio huius aenigmatis difficilior non fuit insertis quidem multis a conso litteris.
Nocte de aenigmate novo deliberabo.
medicus
Augustus
 
Beiträge: 6623
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: aenigmata

Beitragvon medicus » Mo 25. Jun 2018, 08:02

Hic aenigma novum:
Quaeritur dea Graeca, cui cognomen Germanicum est. Ubi haec dea clara invenieri potest? Quod cognomen ei est?
medicus
Augustus
 
Beiträge: 6623
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: aenigmata

Beitragvon Christophorus » Mo 25. Jun 2018, 14:21

Hera Lind? :lol:
Timeo Danaos et donuts ferentes.
Christophorus
Senator
 
Beiträge: 2818
Registriert: Sa 27. Nov 2004, 23:43

Re: aenigmata

Beitragvon medicus » Mo 25. Jun 2018, 18:53

Christophorus hat geschrieben:Hera Lind?


Praeclarum responsum, Christophore. Dea, quam dico, in museo stat.
medicus
Augustus
 
Beiträge: 6623
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: aenigmata

Beitragvon medicus » Di 26. Jun 2018, 18:10

Alterum indicium: Cognomen illae deae a fautore artium/ maecenate est.
medicus
Augustus
 
Beiträge: 6623
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: aenigmata

Beitragvon medicus » Mi 27. Jun 2018, 19:13

Proximum indicium: Illa dea in Germania spectari potest.
medicus
Augustus
 
Beiträge: 6623
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: aenigmata

Beitragvon medicus » Do 28. Jun 2018, 18:09

Proximum indicium: Dea Graeca in Berolino spectari potest.
medicus
Augustus
 
Beiträge: 6623
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Beitragvon consus » Do 28. Jun 2018, 21:08

Medico sal.
Nescio an aenigma sit de quadam statua quae nostra lingua "die Berliner Göttin" appellatur.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon medicus » Fr 29. Jun 2018, 05:47

conso sal.
Non est illa dea, sed ea, quae mihi ante oculos versatur, in eadem domu habitat et pulchrior est, (altitudine 37,6 cm )
medicus
Augustus
 
Beiträge: 6623
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 16 Gäste