Sunt autem nonnulla verba, quae facilia versu non sint et vos invito, ut alia proponatis.
Exempli gratia Weltkulturerbe, Momentaufnahme, frühbyzantinisch, Pilgerfläschchen, Inventar... und der Titel selber...
Münzen Muscheln Mandelkerne


...
De rebus Ephesi inventis et effossis. Ephesi in Turcia siti, quae urbs patrimonium generis humani est, archaeologi vicum eximie conservatum, qui tabernas et cauponas continuit, invenerunt et effoderunt. Qui primis temporibus byzantinis oriundus MCCCC annos habet. Periti academiae austriacae scientiae omnes suppellectiles strato combustae materiae opertas fuisse dixerunt. Quo invento imaginem vitae illis temporibus actae fieri licet. Adhuc in area CLXX metrorum quadratorum complures tabernas effossas esse. Aedificia usque ad annum 614 vel 615 post Christum natum floruisse nummos ibi repertos testari. Quod ad conclavia pertinet agitur de thermopolio, apotheca, caupona, taberna lucernarum et peregrinorum rerum memorialium ad hoc una officina cum vendendi area. Singulares esse circiter DC parvas lagoenas peregrinorum inventas, quae peregrinatoribus piis venditae et circum collum positae gestatae sint. Sub stratis etiam multum inventarii emersisse et inter ea multa millia rerum ad supellectilem pertinentium. In lancibus reliquias concharum et ostreorum aut amphoras refertas scombrorum salsarum repertas esse. Indagatores nucleos quoque persicorum nuces olivas pisos siliquasque semiustas invenerunt.
Qui sunt alii fontes qui plura dicunt:
https://www.zeit.de/news/2022-10/28/mue ... in-ephesos
https://www.mz.de/deutschland-und-welt/ ... os-3473629
