Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team
Quamvis gaudere me fatear quod Kim sceleratissimus ille tyrannus Coreanus ad inferos praeceps actus est, tamen timeo ne alter Kim tyrannidem nefariam proroget... Quando evertetur?brakbekl hat geschrieben:.... und keiner sagt was.
Tiberis hat geschrieben:nemo fere nostrum est, qui eo duce vivere voluerit; nemo fere est, qui ignoret in illa civitate multos homines fame vexatos miserrimam vitam degere, nemo denique, qui aequo animo sortem tristem praetermittat eorum, qui ut adversarii potentium in custodiam sunt coniecti. tamen equidem pro certo habeo illum a nonnulla parte civium dilectum, quin etiam amatum esse. nonne modo vidimus populum summa desperatione ducem mortuum lugentem? "isti", inquis, " iussi id fecerunt." sed vix credibile est tantam multitudinem , quasi minas magistratuum extimuerint, luctum ac desperationem simulavisse. equidem prorsus nego tot homines in arte mimica tam exercitatos esse, ut sponte lacrimas profundant, si modo id facere iussi sunt. ex quo apparet eos non sine causa lugere: licet gubernatoribus obnoxii pro beneficiis habeant, quidquid sibi ab illis praestetur, tamen nos minime decet eos ob eam rem contemnere aut despicere.
quid ergo? puto illum tyrannum non modo dominum crudelem fuisse, sed etiam ducem nonnullae civitatis parti acceptum. nonne etiam Iosephus Stalin, qui multo plures homines interficiendos curavit, simili modo a civibus suis dilectus est? cavendum est nobis, ne de hominibus diiudicemus , quasi natura aut mali aut boni sint. operae est pretium legere, quid Alexander Solshenizyn, ut qui Archipelagum GULag non modo viderit, sed etiam descripserit, de hac re dixerit: lineam, qua bonum a malo seiungeretur, cor uniuscuiusque dividere (...); etiam in corde a malo occupato aliquid boni esse reliquum, etiam in benignissimo corde latebras exstare mali, quae non possent superari.*
Zurück zu Sonstige Diskussionen
Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 69 Gäste