Toppot-Pottop-Dialektik

Beiträge zu Themen, die in keine andere Kategorie passen

Moderator: e-latein: Team

Re: Toppot-Pottop-Dialektik

Beitragvon Stomachatus » Fr 19. Jul 2019, 18:17

Tiberis hat geschrieben:
Stomachatus hat geschrieben:Und ich habe keineswegs „genüsslich“ den Oberlehrer gespielt, wie Du Dich ausgedruckt hast und wie Du mir unterstellst.


Da liegt ein Missverständnis vor. Das "genussvolle Kritisieren" habe ich nicht auf dich bezogen, wohl aber gibt es gerade unter den Lateinlehrern nicht wenige, die primär die Fehler sehen und nicht die positiven Ansätze. Mir erscheint es wichtig, jenen, die eine Fremdsprache lernen, Mut zu machen, diese so oft wie möglich aktiv zu verwenden, auch wenn dabei immer wieder Fehler gemacht werden, und ihnen die Angst vor ebendiesen Fehlern zu nehmen. errando discimus!


Aber Tiberis, ich bin ganz Deiner Meinung.
Ich möchte nur ergänzen, dass Mut machen gut aber nicht genug ist.
Man muss tatkräftig unterstützen, d.h., mit Bibliographie und praktischen Ratschlägen, die möglichst allgemeingültig und wegweisend sein mögen. Punktuelle Korrekturen in einem Forum sind mühselig, wirken pedantisch und – vor allem! – lenken von den eigentlichen Themen ab.
Stomachatus
Censor
 
Beiträge: 543
Registriert: Di 12. Apr 2016, 12:36

Re: Toppot-Pottop-Dialektik

Beitragvon Tiberis » Sa 20. Jul 2019, 01:16

mystica hat geschrieben:Nam, crede mihi, do operam multam ut recte Latine loquar. Ita te oro et omnes soldales, ut id corrigatis quod falsum scripsi


Salve, Mystica ! :)

quod tantam operam das linguae Latinae non modo discendae, sed etiam utendae, summa laus tibi debetur. non dubito, quin, si in ea re assidue te exercueris, multum sis profectura. Noli, quaeso, aegre ferre verba Stomachati nostri, qui, quidquid agitur, vituperare solet, licet amore linguae Latinae adducatur, ut ita faciat. cuius consilium tamen non omnino est neglegendum, imprimis in eo, quod ad bene dicendi vel scribendi praecepta pertinet.
ceterum ne exspectaveris nos velut magistros morosos notaturos esse, quidquid mendorum in sermone tuo invenerimus. :hairy: tamen, si in aliqua re gravius erraveris, semper erunt, qui animum tuum ad errorem vel mendum convertent,
Praeterea tibi suadeo, ut exemplum capias a Conso Zythophiloque, sodalibus spectatissimis: utrumque optime Latine scire ac scribere nemo quidem negabit.

vale! :-D
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10192
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: de versibus deletis

Beitragvon Tiberis » So 21. Jul 2019, 00:50

Cur nunc, Conse , latent, quos modo feceras
versus? Mystica eos nonne probaverit?
et nobis placuit, quo usus eras, metrum,
nostrum quod memorat rursus Horatium.
:-D
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10192
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Beitragvon consus » So 21. Jul 2019, 11:29

Splendorem nitidum foro
Tu demum tribuis femina masculo.
Fidam te sociam precor
Addas nunc celebri, mystica, circulo.


:stretch:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13781
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: Toppot-Pottop-Dialektik

Beitragvon mystica » So 21. Jul 2019, 14:09

Tiberis hat geschrieben:
Salve, Mystica ! :)

quod tantam operam das linguae Latinae non modo discendae, sed etiam utendae, summa laus tibi debetur. non dubito, quin, si in ea re assidue te exercueris, multum sis profectura. Noli, quaeso, aegre ferre verba Stomachati nostri, qui, quidquid agitur, vituperare solet, licet amore linguae Latinae adducatur, ut ita faciat. cuius consilium tamen non omnino est neglegendum, imprimis in eo, quod ad bene dicendi vel scribendi praecepta pertinet.
ceterum ne exspectaveris nos velut magistros morosos notaturos esse, quidquid mendorum in sermone tuo invenerimus. :hairy: tamen, si in aliqua re gravius erraveris, semper erunt, qui animum tuum ad errorem vel mendum convertent,
Praeterea tibi suadeo, ut exemplum capias a Conso Zythophiloque, sodalibus spectatissimis: utrumque optime Latine scire ac scribere nemo quidem negabit.

vale! :-D


Mystica Tibero amico carissimo et magister venerabili salutem plurimam dicit!
Spere te bene valere!

Maximo cum gaudio verba tua legi. Verba tua in pectus altius descenderunt. Itaque gaudeo et spe plena sum. Mihi cordi est Latine loqui!

Gratissima sum quod mihi semper Latine respondes. Mihi semper magno gaudio est epistolas Latinas tuas legere. Tuam magnam Latine scribendi artem valde admiror. Ex tuis epistolis Latine conscriptis multum discere possum. :klatsch:

Sed me valde paenitet in hoc fore non multos sodales Latine scribere. Ne dicam dolo, hoc intellegere non possum. Nam puto multos sodales in hoc foro philologos antiquitatis esse. Ea de causa de silentio magno horum philogorum Latinitatis antiquae valde obstupefacta sum.

A studiosis Latinitatis saepe audivi studium facile non esse. Non rem ipsam adeo difficilem esse, sed potius professores ambitiosos et magistros tumidos qui studiosos perterreant. Error quisque a professoribus et magistris spernacissime reprehendi videtur. Ea videatur esse vera causa, cur multi in hoc foro Latine loqui nolint. Nam timent, ne in Latine scribendo peccent.

Tibi plane assentior recte dicenti, mi Tiberi carissime: "errando discimus." Ergo, nolite timere, ne in Latine loquendo peccent! Nam lingua Latina mortua esset, nisi Latine loqueremur.

Vivat Lingua Latina! Vale! ;-)
"Cum quo enim Deus est, nunquam minus solus est, quam cum solus est. Tunc enim libere fruitur gaudio suo, tunc ipse suus est sibi, ad fruendum Deo in se, et se in Deo". (Abbas Bernardus Clarevallis)
Benutzeravatar
mystica
Consul
 
Beiträge: 203
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: Toppot-Pottop-Dialektik

Beitragvon medicus » So 21. Jul 2019, 16:04

Salve mystica,
nonne legisti versus consi tibi scriptos?

consus hat geschrieben:von consus » So 21. Jul 2019, 11:29
Splendorem nitidum foro
Tu demum tribuis femina masculo.
Fidam te sociam precor
Addas nunc celebri, mystica, circulo.

:hail:
medicus
Senator
 
Beiträge: 4278
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: Toppot-Pottop-Dialektik

Beitragvon mystica » So 21. Jul 2019, 17:40

medicus hat geschrieben:Salve mystica,
nonne legisti versus consi tibi scriptos?

consus hat geschrieben:von consus » So 21. Jul 2019, 11:29
Splendorem nitidum foro
Tu demum tribuis femina masculo.
Fidam te sociam precor
Addas nunc celebri, mystica, circulo.

:hail:


Salve medice, mi amice care, vanitatem mundi fugo et verba poetarum non credo. Nam versus poetarum animum nostrum larvant, sed mihi fides deest. Ut noster Cicero sapiens ait omnes poetas mentiri. :D

Vale!
"Cum quo enim Deus est, nunquam minus solus est, quam cum solus est. Tunc enim libere fruitur gaudio suo, tunc ipse suus est sibi, ad fruendum Deo in se, et se in Deo". (Abbas Bernardus Clarevallis)
Benutzeravatar
mystica
Consul
 
Beiträge: 203
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: Toppot-Pottop-Dialektik

Beitragvon medicus » So 21. Jul 2019, 17:53

mystica hat geschrieben:ait omnes poetas mentiri


Intento animo responsum poetarum nostrorum exspecto :roll:
medicus
Senator
 
Beiträge: 4278
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: Toppot-Pottop-Dialektik

Beitragvon marcus03 » So 21. Jul 2019, 17:59

mystica hat geschrieben: verba poetarum non credo.

Quae verba dicis?
Nonne poetae sunt psychologi optimi, qui animum et mentem humanam perspicant et mire describant?
Nonne nobis cordis humani profunditates monstrant? Nonne ex arte poetica permulta discere possumus?
Vanitatem mundi fugias, sed noli fugere mundum ipsum! Mundum diligere opus non est, sed eum odisse non oportet. Ne Deus ipse quidem mundum fugere voluisse videtur. An homo factus esset, ut religio Christiana confirmat, nisi creaturam diligeret suam?
marcus03
Dominus
 
Beiträge: 7368
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Toppot-Pottop-Dialektik

Beitragvon mystica » So 21. Jul 2019, 20:23

marcus03 hat geschrieben:
mystica hat geschrieben: verba poetarum non credo.

Quae verba dicis?
Nonne poetae sunt psychologi optimi, qui animum et mentem humanam perspicant et mire describant?
Nonne nobis cordis humani profunditates monstrant? Nonne ex arte poetica permulta discere possumus?
Vanitatem mundi fugias, sed noli fugere mundum ipsum! Mundum diligere opus non est, sed eum odisse non oportet. Ne Deus ipse quidem mundum fugere voluisse videtur. An homo factus esset, ut religio Christiana confirmat, nisi creaturam diligeret suam?


Salve Marce mi amice carissime et magister optime!
Spero te bene valere!

Maximas gratias tibi ago pro verbis bonis tuis quae me valde delectaverunt. Tecum de philosophia et theologia libenter latine disputo. Haud scio an poetae psychologi optimi sint? Poetae videtur mihi dicta phalerata uti sed ad cognitionem naturae rerum non multum vel paululum conferunt. Itaque Cicero noster videtur mihi recte dicere poetas mentiri... :D Fortasse autem potius philosopha speculativa sum quam amica artis poeticae quae nihil nisi veritatem quaerit.

Crede mihi, mundum non odio, sed vanitates mundi contemno! Nam, ut recte scripsisti, mundus est creatio Dei. Tamen autem bene perpendeas verba sacrae scripturae, ut sequitur: "nolite diligere mundum neque ea quae in mundo sunt si quis diligit mundum non est caritas Patris in eo quoniam omne quod est in mundo concupiscentia carnis et concupiscentia oculorum est et superbia vitae quae non est ex Patre sed ex mundo est et mundus transit et concupiscentia eius qui autem facit voluntatem Dei manet in aeternum." (cf. Vulgata, 1Joh, 2, 15-17). Iesus ipse enim nos docet regnum suum non ad hunc mundum pertinere. . (cf. Vulgata, Joh 18,36). Ergo secundum doctrinam redemptoris Iesu Christi nostri regnum Dei non in vanitatibus huius mundi positum est. Via mystica mundum superare et ad vitam beatificam in Deo pervenire conatur. Nam is mundus est haec lacrimarum vallis ut in hymno claro, qui "Salve Regina" inscribitur, scriptum est.

Etiam confiteor me verecundam esse. Ea de causa non mihi placet de me hymnum laudis a poeta ut a nostro conse amico carissimo audire. Spero te id intellecturum esse.Vale!
Zuletzt geändert von mystica am Mo 22. Jul 2019, 13:03, insgesamt 1-mal geändert.
"Cum quo enim Deus est, nunquam minus solus est, quam cum solus est. Tunc enim libere fruitur gaudio suo, tunc ipse suus est sibi, ad fruendum Deo in se, et se in Deo". (Abbas Bernardus Clarevallis)
Benutzeravatar
mystica
Consul
 
Beiträge: 203
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Beitragvon consus » Mo 22. Jul 2019, 00:16

mystica scripsit / hat geschrieben:... non mihi placet de persona mea hymnum laudis ...
Cave putes laudem tuam a me esse celebratam! 8) Illos enim versus Asclepiadeos non scripsissem nisi paulum laetatus essem feminam descendisse in forum adhuc a viris rectum.
Quod vero ad artem poeticam pertinet, hoc te oro perpendas: si in animo tibi est penitus te dare litteris Latinis, facere non poteris quin etiam carmina clarissimorum legas poetarum. Quid enim est Latintas sine celeberrimo illo vate Venusino, quid sine ingeniosissimo illo poeta Mantuano (ut ceteros silentio hoc loco praetermittam)?
Si poetas mentiri putas, sola te ratione uti videris. Ex parte quidem consentio tecum de usu rationis, sed dic mihi quaeso quid sentias de multis fabulis fictis commenticiisque, quae a scriptoribus narrantur Novi Testamenti. Nonne a sana saepius ratione esse alienae videntur?
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13781
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: Toppot-Pottop-Dialektik

Beitragvon Tiberis » Mo 22. Jul 2019, 00:34

mystica hat geschrieben: non mihi placet de persona mea hymnum laudis a poeta ut a nostro conse amice carissime audire.


Tiberis Mysticae sal.

nihil est, cur ex versibus lepidissimis a Conso nostro compositis ullam capias molestiam, nisi forte moleste feras , quod gaudet gregem nostrum masculum adventu tuo quasi recreari.
quod attinet ad poetas, sententiam tuam non probo. si quis mentiri vel potius aliquid fingere vult, non refert, versibusne id faciat an oratione soluta. o vitam hominum tristissimam, quae arte poetica careat! Nonne Vergilius, summus Romanorum poeta, ab ipsis Christicolis magni aestimabatur? nonne ipsa biblia sacra liber est quodammodo poeticum? an credis Deum mundum, qualem habemus, sex tantum diebus creavisse?
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10192
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: Toppot-Pottop-Dialektik

Beitragvon marcus03 » Mo 22. Jul 2019, 06:32

mystica hat geschrieben: poetas mentiri..

Poetae non mentiuntur, sed verum dicunt alio modo aliisque instrumentis.

Quid tibi veritas sibi vult? Memento illud dictum Pilatis: Quid est veritas?
Cum de veritate loqueris, de qua veritate loqueris?
Quid vita beatifica sibi vult, quid redemptio?

mystica hat geschrieben: Ea de causa non mihi placet de persona mea hymnum laudis a poeta ut a nostro conse amice carissime audire.

Timeo, ne verba consi nostri, qui vir vere humanus est, false intellegas.
Nihil aliud dicere vult nisi exprimere gaudium suum, quod inter nos versaris Latine loquens.
Ad hoc consus ipse poeta est praeclarissimus, qui versus componit perpulchros. Verus est artifex.
consus, tiberis Zythophilusque non solum poetae sunt egregii, sed homines maxime amabiles dignique, qui summa efferantur laude.
marcus03
Dominus
 
Beiträge: 7368
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Toppot-Pottop-Dialektik

Beitragvon Stomachatus » Mo 22. Jul 2019, 12:31

#mequoque
Stomachatus
Censor
 
Beiträge: 543
Registriert: Di 12. Apr 2016, 12:36

Re: Toppot-Pottop-Dialektik

Beitragvon marcus03 » Mo 22. Jul 2019, 14:05

Stomachatus hat geschrieben:#mequoque


???
Ad quid hoc refertur? :?
marcus03
Dominus
 
Beiträge: 7368
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

VorherigeNächste

Zurück zu Sonstige Diskussionen



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 2 Gäste

cron