marcus03 hat geschrieben:Gratias tibi ago pro verbis meis in Graecum vertendis. Gaudeo, quod mihi , qui linguam Graecam permultis annis ante discipulus per annos tres didicerim, sententias legere licere, quarum argumentum sine nimio labore etiam nunc intellegam.
Haec est permagna rēs, ut ita Graecē scrībāmus, ut ab eīs, quī legant, ea, quae scrīpserimus, facile intellegantur.
marcus03 hat geschrieben:Tu illius linguae peritissimus mihi invidiae es. Qua utinam ego quoque simili modo uti possem ac tu !
Graece scrībere eī sōlī sciunt, quī mente captī et, ut aiunt, *psȳchoticī sunt. Hominēs autem bonī et honestī animōs ad Graecē scrībendum nōn advertent. Quam ob rem nōnnūllīs, quī in hōc forō versantur, odiō sum, quī damnum pūblicae litterārum antīquārum honestātī mē afferre contendunt. Iī mē adhortantur, ut tīrōnēs in linguā Latīnā discendā adiuvem. Sed quī possim egō, quī in nūllīs rēbus nisī īnsulsīs verser, discipulīs adesse? Doceamne linguae Latīnae tīrōnēs deam Durgam, quae tigride vehēns rērum ūniversitātem regat, esse venerandam? An mulierem veterem ac gravī et diūtinō morbō aegram esse eius deae incarnātiōnem vel dēscēnsiōnem vel repraesentātiōnem - quod "avatāra" *Sānscriticē vocātur? An nēminem umquam ā perpetuō redincarnātiōnum circulō līberātum esse nisī quī, dum vīveret, ferē cottīdiē in linguā *Sānscriticā versātus esset? An eius, quam nōminātim appellāre nefās est, cum gravī atque diūtinō morbō mortua sit, lārvam domī meae affore et supellectilem dēpulsūram esse? An mē, simulatque lārva appāruerit, illum dominum et deum artis *stilisticae vīsūrum esse, ut eius quoque in aedibus rēs dēpellantur et aliīs locīs atque anteā sint? An eum tōtō domiciliō lārvā dēvāstātō oportēre mercātum supellectilis adīre, ut novam comparet? An eum omnibus rēbus dēspērātīs ultimam Thūlēn petītūrum esse, ut deum *Odin venerētur et sāgam *Nortmannōrum, quae noctū in silvīs nūdā pervagētur, ... (cētera iuvenēs legere nefās est)? An mōnstrum pastae vermiculātae volucre ūnum atque vērum deum esse, quod quī magnā pastae vermiculātae cōpiā cottīdiē comedendā nōn adōrārit, post mortem in paradīsō cervīsiae ingustābilis scatūrīginīs, quae ē vulcānī cervīsiae vertice ērumpent, bibet et in officīnā mulierum vestīmenta pellāciter dēpōnentium mulierīs morbīs venereīs labōrantīs offendet? An hariolās omnium rērum hūmānārum dīvīnārumque scientiam habēre portentōsam atque adeō *supernātūrālem? An mūrēs porcellōs meōs, quī in caveā sedeant et dauca arrōdant, Latīnē melius quirītāre quam Franciscum, pontificem maximum, loquī? An eundem nec ūsum linguae Latīnae in Vāticānō et verberātiōnem līberōrum ēducandī causā nec restrictiōnem līberōrum prōcreandōrum nec venerem eiusdem sexūs probāre atque adeō prohibēre velle, nē virī virōs, fēminae fēminās ament? An rūpem illam *planētoīdem nōmine "Apōphida" septem mīlibus quīngentīs nōnāgintā quīnque diēbus post dē caelō in *Meccam dēlāpsūram omnīsque, quī īnsānō quōdam rūpem *planētoīdem in Arabiam dēlāpsam adōrandī furōre effrēnātī sint, oppressūram, contūsūram, collīsūram, perculsūram esse?